Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
114
JPEG-Download
 

ANNOTATIONES

II4

" 1, ExkaW* ] Rectissime statuit eruditissimus

Junius , veteres primitivae ecclesia; scri-ptores cet. qua vide initio Tr^cs-uLuiao-iu;.At non solum singulares personae & ec-clesiarum praefecti, sed tota ecclesiarum

_ . universitas hoc ipsum praestabat. Sic

Smyrnentis ecclesia ad illam, qua; in Ponto erat, literassuas dedit, quarum maximam partem legere est apud Ense-bium Hist. Lib. iv. c. 14. & eas totas, ii non per interpo-lationes plusquam totas , ex editione Reverendissi User iiArmachani. Sic etiam ecclesia; Viennae & Lugduni Gallia-rum epistola, apud eumdem Eusebium occurrit. Adeo nonsingularis exempli res est praesentis epistolae formula, eccle-sia; Romanae nomine perscriptas. Quin & observandum,instituti hujus caussas non adeo a fraterna illa charitate &animarum zelo , quibus olim Christianorum mentes incalue-runt , quam ex regiminis ecclesiastici & individuae unitatis,quas fideles universos conjunxerat, vi & necessitate esse re-petendas. Quisquis enim ecclesiae cujusvis membrum au-diebat , aliis quibuscumque protinus adnectebatur; & quiab aliqua meruerat ejici, ab universis utique extorris habe-batur. Unde, referente Tertulliano , de Prasse, adversusHaeres. Tot ac tanta eccleßa una eji illa ab Apoßolis pri-ma , ex qua omnes ; ßc omnes prima ß omnes Apoßolica ,dum unam probant unitatem. Communicatio pacis , ß ap-pellatio fraternitatis , ß contejßeratio hoßita/itatis, qua ju-ra non alia ratio regit , quam ejusdem sucramenti ima tra-ditio. Cujus viri, praerupta licet, valida sensa verbis , utsolet, magis romanis effert Cyprianus Lib. de Unitate ec-clesiae : Episcopatus unus efl , cujus a fingulis in solidumpars tenetur s & Optatus Milevitanus , Lib- 2- Totus orbiscommercio formatarum in una communionis locietate con-cordat. Hinc 8. Ignatius ad Smyrnaeos , Ephesios , Magne-sios , Philadelphicos, Trallesios & Romanos epistolas scri-psit; Polycarpus ad Philippenses ; Dionyfius ad Lacedaemo-nios, Athenienses , Nicomedienses , Cretenses, Ponticos &Romanos; Cyprianus ad clerum Romanum , clerum_&ple-bem Hispaniarum, adNumidas, Thybaritanos, Furnitanos& Assuritanos; ut non ad sequioris seculi scriptores descen-dam. Hinc etiam epistolae Synodics , fidei, quam quisqueepiscopus profitebatur, indices ortum duxere. Quae qui-dem mittebantur, non obsequii causa, ad sedem Roma-nam , sed ad omnes undique ex aequo ecclesias; cui mu-neri minime eximebatur ipse Pontifex Romanus, testante