Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
JPEG-Download
 

T. SMITHI

detur, ut noris, unde acceperim, & quibus ra-tionibus trierim inductus, ut jam tandem operamea publica luce donarentur.

Dum anno nonagesimo secundo superioris se-culi Cantabrigiae, quo in isthoc difficili temporeconfugeram, aliquantisper commorarer , donectempestas ista desaevierit, subinde conveni ve-terem Amicum, doctiflimum Virum , D. Scan-nern Alienum, splendidissimi Collegii sanctae &individuae Trinitatis Socium , qui eidem reveren-dissimo Praesuli a sacris domesticis fuerat, inter-que varia colloquiorum argumenta , de schedisPearsonianis post ipsius mortem in Museo reper-tis, multos interposui sermones : an & qualesessent, & apud quem reservarentur ejusmodi ce-terae reliquiae quantivis pretii, post edita ejus-dem posthuma opera Chronologica , pro ingenti,qua erga rov puzKctofrriv a prima juventa, quam-primum bonarum literarum amore & sensu affi-ci incepissem , ferebar, reverentia explorandiavidisiimus. Quum vero mihi compertissimumesset, tum ex a Vindiciis Ignatianis , tum plenius& rotundius ex ipsius ore , summum Virumapud se firmissima mente constituisse, si vita, sivaletudo , si vel modica a publicis Ecclesiae ne-gotiis feriatio ex divina benignitate permitteret,se novam harum Epistolarum editionem, cumamplis Annotationibus , quibus Graecus textussimul emendaretur & illustraretur, adornandam,aggressurum esse; praecipue quaesivi , an quip-piam tale Opusculum suis numeris absolutum,vel saltem quomodolibet affectum, superesset, nec-

a Part. II. Cap. 15. p. 203.

ne: