T. S M I T H I
omni ambage & fuco, perspicue & candide re-praesentabo.
Quae in editione Amstelodamensi prae festi-natione omista erant, & quae perperam exscri-pta, ex nova ista collatione, quam, istud consi-lium suggerente D. Voslio, fieri procuravitD. Pearsonus, suis in locis inserui & emendavi:additis subinde ad imum paginae quibusdam bre-viculis Scholiis & conjecturis, quae in oculos fa-cile incurrunt , quibus textus facilior intellectureddi postit.
Contulit D. Pearsonus veterem Latinam ver-stonem , a D. Usserio Armachano primo publica-tam , barbaram quidem, sed ad verbum fideliterexpressam exactamque , ex codice MS. in Ar-chivis bibliothecae Collegii Caio- Gonvillani Can-tabrigiae reposito , & ante quadringentos annosaut circiter, ut ex characteribus & figuris litera-rum conjecturam facere libet , scripto , quemego quoque ea qua potui accuratione contuli,correctis illius, cujus opera usus est D. Usserius,aberrationibus. Vellem equidem codicem alte-rum ex bibliotheca Viri Reverendissimi, D. Mon-tacutii, olim Episcopi Norvicensis, quem ab illomutuo acceperat Armachanus, consuluisse : sedubi jam repectendus sit, ne investigando quidemexpiscari possum. Veterem harum Epistolarumvectionem in bibliotheca Vaticana exstare testa-tur a Turrianus libro primo pro Canonibus Apo-
a Pag 8 Lutetiae 1575. 8- Ignatius in veter e interpretationeLatina mumifcripta Epistola ad Philadelpbenfes , quain Vaticano est , non habet , quod in Graea Epistola nu-per in publicum emista legitur , de Paulo inter eos , quiuxorem habuerunt.
stolorum