Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
105
JPEG-Download
 

ad Trallianos. ros

autem & Diaconos, ministros existentes mysterio-rum Cbrifli , secundum omnem modum omni-bus placere. Non enim ciborum & potuum suntministri; sed Ecclesiae Dei ministri. a Opportu-num igitur vos observare accusationes , ut ignem.

III. Similiter & omnes revereantur Diaconos,ut mandatum jtefu Christi ; & Episcopum, ut ste-sum Christum , existentem Filium Patris ; Presbyte-ros autem, ut concilium Dei & conjunctionem Apo-stolorum. Sine his Ecclesia non vocatur. De qui-bus b suadeo vos sic habere. Exemplarium enimcharitatis vestrae accepi, & habeo cum meipso inEpiscopo vestro ; cujus ipsi compositio magna estdisciplinatio , mansuetudo autem ipsius potentia :quem existimo & impios revereri. Diligentes quodnon parco ipsum aliqualem, potens scribere pro illoin hoc existimer, ut existens condemnatus , velutApostolus vobis praecipiam.

IV. Multa sapio in Deo: sed meipsum men-suro i ut non in gloriatione perdar. Nunc enim meoportet plus timere, & non attendere inflantibusrae. Dicentes enim mihi , flagellant me. Diligoquidem enim pati: sed non novi si dignus sum.Zelus enim multis quidem non apparet, me autemplus oppugnat. Indigeo igitur mansuetudine; inqua dissolvitur princdps scculi hujus.

V. Nonne possum vobis supercoelestia scribe-re ? Sed timeo ne parvulis existentibus vobis da-mnum apponam. Et condonate mihi: ne forte,non potentes capere, strangulemini. Etenim ego,non secundum quodcunque ligatus sum , sed potensscire coelestia, & loci positiones Angelicas, & con-

a Opimum in MS. male, b Cot. Suadeor »

G s

stitutiones,