Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
122
JPEG-Download
 

122 Tbomat Smith i Praefatio &e.

nomen cordi meo inscriptum habeo , & ideo ab ejusinvocatione cessare non valeo. Post mortem igiturejus illi , qui audierant , volentes curiosius experiri ,cor ejus ab ejus corpore avellunt, & illud scinden-tes per medium , totum cor inscriptum hoc nomineIHC. XPC. literis aureis inveniunt. Unde ex hocplurimi crediderunt . Sed in hisce putidis frivolisquefabulis enarrandis immorari plane piget.

Quod vero ad alteram Latinam Versionem äD. Usserio ex bibliotheca Lotto niana editam spectat,si excipiamus pudenda ista insomnia & deliria exActis Graecis posterioribus versus finem addita, quaein lucem vulgari, ut supra dixi, merito magnumillum Virum puduerit, interpretem istum verumActorum Graecorum exemplar , quoad ea omnianimirum, quae in editione Usseriana in adversa co-lumna apponuntur, coram oculis habuisse ex utri-usque collatione satis liquet: licet ille verborumGraecorum sensum in multis neutiquam assecutusfuerit. Verum dico exemplar , licet non integrum:quum sectio una & altera in versione ista delidere-tur : nisi potius dicendum sit , aut ipsum Interpre-tem aut Exscriptorem ea , quae seriei historiae nonadeo bene convenire pro captu suo judicaverint,ex industria omisisse.

Martyrium