Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
156
JPEG-Download
 

I s6 AnTIQ.ua VeRSIO EpISTOLJE

bolicis detractionibus , & falso testimonio , & abomni malo : cognoscentes seipsas, quia sunt sacra-rium Dei. Quoniam omnia Deus prospicit , & ni-hil eum latet; neque cogitatio, neque conscientia,neque aliquod abditum cordis.

V. Scientes ergo quia a t Deus non deridetur ;debemus digne in mandatis ejus & gloria ambulare.Similiter Diaconi inculpabiles sint in conspectu justi-tite ejus, sicut Dei & Christi ministri, & non ho-minum : non criminatores, neque detractores, ne-que avari; sed omnia tolerantes in omnibus, mise-ricordes , diligentes in omnibus, ambulantes in ve-ritate Domini , qui factus est minister omnium:b cui si complaceamus in hoc seculo, percipiemus eaquce futura sunt, secundum quod repromisit resusci-tare nos a mortuis: & si digne eo conversati fueri-mus , & si crediderimus , conregnabimus cum eo.Juvenes similiter inculpabiles sint in omnibus :omnem ignorantiam c praevidentes , refrenantes seab omni malo. Bonum est enim abscidi ab omni-bus concupiscentiis mundi : quoniam omnis concu-piscentia d adversus spiritum militat. Quia e ne-que fornicarii, neque molles, neque masculorum con-cubitores regnum Dei possidebunt, neque illicita fa-cientes. Propter quod abstineri oportet ab omnibushis. Subjecti estote Presbyteris & Diaconis , sicutDeo & Christo. Virgines, immaculata & casta con-scientia ambulate.

VI. Presbyteri simplices sint, in omnibus mise-ricordes, omnes ab errore convertentes, omnes infir-mos visitantes ; viduas & pupillos & pauperes non

aGal.VI. 7. b AI. huic fi placemus, c AI. providentes.

d i Pet. II, ii. e i Cor. "VI. 9, 10.

negli-