Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
159
JPEG-Download
 

S. POLYCARPI. 1^9

brietatem ergo docete omnes: in qua & vos con-versamini.

XI. Nimis contristatus sum pro Valente , quiPresbyter factus est aliquando apud vos : quod sicignoret is locum , qui datus est ei. Moneo itaquevos ut abstineatis ab avaritia, & sitis casti , & ve-races. Abstinete vos ab omni malo. Qui autem inhis non potest se gubernare , quo modo a alii pro-nunciat hoc? Si quis non abstinuerit se ab avaritia,ab idololatria coinquinabitur; & tanquam inter gen-tes judicabitur. Qui autem ignorant judicium Do-mini ? h An nescimus , quia, sanft i munium judica-bunt ? sicut Paulus docet. Ego autem nihil talesensi in vobis, vel audivi, in quibus laboravit bea-tus c Paulus ; qui estis in principio Epistolae ejus.De vobis etenim gloriatur in omnibus Ecclesiis, quaeDeum solae tunc cognoverant: nos autem nondumnoveramus. Valde ergo, fratres, contristor pro il-lo & pro Gonjuge ejus : quibus det Dominus poe-nitentiam veram. Sobrii ergo estote & vos in hoc;& non sicut inimicos tales existimetis, sed sicut pas-sibilia membra & errantia eos revocate ; ut omniumvestrum corpus salvetis. Hoc enim agentes , vosipsos aedificatis.

XII. Confido enim vos bene exercitatos esse insacris literis , & nihil vos latet; mihi autem nonest concessum modo. Ut his scripturis dictum est;d Irascimini , & nolite peccare . Et, e Sol non oc-cidat super iracundiam vestram. Beatus qui f me-minerit : quod ego credo esse in vobis. Deus autem& Pater Domini nostri Jesu Christi , & ipse sempi-

a Lege aliis, b i Cor. VI. 2. c Philipp. I. d Psal. IV. 5.e Eph. IV. 26. f AI. crediderit.

ternus