Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
201
JPEG-Download
 

201

Antiq.ua Metaphrasis.

XVII. Diabolus tamen , qui justorum femperinimicus est , quum perspexisset & vim Martyris,& magnitudinem pastionis impletam , inreprehensi-bilem omnem vitam & meritum majus in morte,hoc excogitavit, ut corpus ejus ä nostris non postitauferri; quamvis multi essent qui sanctis ejus opta-rent communicare a generibus. Summisit namqueNicetem , patrem Herodis , fratrem vero Alces ,interpellare Rectorem , ut reliquiae ejus negarenturomnibus Christianis ; adferens quod , relictis omni-bus , huic fundenda esset oratio singulorum : itaquesummittentibus Judaeis, quum voluissent auferre eumde flamma. Ignorantes, quia nunquam Christumrelinquere possumus Christiani, qui pro peccatis no-stris pati tanta dignatus est , neque alteri cuiquamprecem orationis impendere. Hunc namque Deifilium adoramus & colimus : ejus tamen Martyres ,ut discipulos fideles & devotos milites , honorificeac libenter amplexamur; oramus etiam , ut nos so-cii ipsorum & condiscipuli esse mereamur.

XVIII Contentione itaque nostra & Judaeo-rum , Centurio posuit corpus in medium. Nos col-legimus , ut aurum gemmamque pretiosam, & se-pulturae ossa mandavimus. Conventus itaque ala-criter factus , ut praecepit Dominus , ad diem nata-lemque martyrii.

XIX. Talia circa beatum Polycarpum acta sunt;cum his qui ex Philadelphia fuerunt duodecim, mar-tyrium b Smyrna videtur implesse. Solus tamen in-ter ceteros culturae meruit principatum. Martyriumergo excelsum sustinet, & Magister adhuc vocaturä populo. Hunc omnes optemus, secundum exem-a L. cineribus. b L. in Smyrna.

N f

pium