274 JO ANNIS PEARSONI DISSERTATIO
quod eodem anno confecit. Trib. pot, quinto Consulatumnon suscepit, quia nondum Romam a primo bello Dacico re-dierat. Trib. pot. sexto iniit Consulatum quintum, ut bel-lum secundum Dacicum susciperet : quod bellum peregit, ,occiso Decebalo <riv Trib. pot. decimo
A. 106. ex S. C. trophasa. apud Spanhemium in Juliani Ca-sares p. 2;;. Per totum annum 106. mansit in Dacia , ubicivitates condidit , & provinciam tributariam fecit. Dumin Dacia moratus est, Arabia ä Palma recepta. Unde Im-perator VI. dictus est.
III. Ex numero victoriarum, unde Imperator dictus,idem clarissime ostenditur. Post fugam Decebali, primobello Dacico confecto , dictus est Imperator IV. triumpha-vit devicto Decebalo A. D. 102. Ex Dacia reversus, exS C. hunc titulum habuit sub finem ejus anni, ut patetex inscriptione apud Occonem pag. 200. neque Imperator V.dictus est ante annum 106. Nam Trib uniti® potestatis no-no adhuc Imperator IV. ut patet ex inscriptione apud Gru-ter. 247. 1. exeunte sc. anno 10;. vel ineunte 106. Sedeodem Trib. pot. nono & A. D. 106. dictus est Imperator V.ut constat ex - Occone, Grutero, & Rein esto , victo rur-sum Decebalo. A. 107. invenit thesauros Decebali, & De-cebalus seipsum interfecit. Trajanus autem civitates condi-dit in Dacia, eamque provinciam tributariam fecit: quotempore Palma recepit Arabiam. A. 108. Trajanus e Daciareversus triumphavit secundo de Dacia , & tunc dictus estImperator VI. hoc anno exeunte. Grut. 190. 4. Post huncannum titulo Imperatoris VI. diu contentus est, ut inscri-ptiones apud Grut. indicant. Trib. Pot. 1;. Imper. VI.Trib. Pot. 14. Imper. VI. Trib. Pot. 16. Imper. VI. Trib.Pot. 17. Imp. VI. Hucusque igitur sub finem A. D. 11;.nullam victoriam obtinuerat in Oriente. A. 114. exeunte velineunte 11;. Trib. Pot. 18. Imp. VII. a prima in Oriente,victoria. A. 115. Trib. Pot. 18- Imp. VIII. & IX. & adhucDacicus. A. n6. Trib. Pot. 19. Imp. XI. sed qutere.
Ex his omnibus inscriptionibus patet, Trajanum nonante annum 114. in Oriente Imperatorem appellatum esse.Quod si intrasset Antiochiam A. D. 107. & tunc contra Par-thos expeditionem fecisset, per septennium integrum nullavictoria contra Parthos potitus esset: quod est maxime sa-ne incredibile.
a Trib. Pot. 7. Imper. IV. Occop. 202. S. Imper. IV. p. 20Z. 9»Imper. V, p. 204.
IV. Faci-