Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
276
JPEG-Download
 

2?6 J 0 ANN 1 S PEARSOKI DISSERTATIO

Magistratus Bithynorum per biennium officio fungerentur...Proc. Bithyniae apud Imperat. Claudium .... alterumbiennium . Sic postea apud Lactant, de mort. Persecutor.§. XVL legimus de Donato, quod per decennium in carce-re permansit: id factum fuisse sub Praefectis Bithynia;, Flac-cillo , ita lego, non Flaccino , Hierocle , & Prifcilliano,biennio sub singulis, postquam fc. Diocletianus & Maximia-nus purpuram deposuerant. Nam Praefectus, Decessor Flac-cilli, non nominatur, sed fine nomine innuitur his ver-bis .... ubi prosefius corrupte legitur , & legendum,Pr ce feci ut. Successor Prifcilliani erat Eratineus. §. XL.Nempe quinque fuere Praesides Bithyniae per tractum tem-poris decennalis persecutionis, quorum primus non nomina-tur, quia quum illic esset Imperator, per Praefectum Praeto-rio res Nicomediae gestae sunt.

Sed quia pluribus annis Plinium in Bithynia fuisse asse-rit Halloixius, idque colligit ex pluribus natalibus Trajaniä Plinio in provincia celebratis, quorum aliquos nominat,alios omittit , ex his ego potius colligendum putavi, nonplures, quam duos annos in Bithynia permanlisse Plinium.Nam intra quinque menses tres folennitates observatae sunt:fex autem, neque plures, neque pauciores, a Plinio indi-gnantur , & ä Trajano grato animo agnoscuntur. Pliniusautem per totum hoc biennium ad Trajanum scripsit, Ro-mae vel in Italia consistentem.

Nam quum primo venit in provinciam , scribit de men-suris fideliter agendis. Rescribit Trajanus, Mensores viteetiam iis operibus , qua aut Roma , aut in proximo fiunt ,sufficientes habeo. Lio. X. ep. 29. Rursus scribit de Archi-tectis ad Trajanum , qui respondet, Modo sie existimes b-re-vius ejje ex Urbe mitti , quum ex Gracia etiam ad nos veni-re soliti sunt. ep. 49. Rursus Edicta plura mittere ad Tra-janum Domitiani , Vespasiani, & Augusti voluerat: quodtamen omisit , quia , inquit ep. 71. vera U emendata inscriniis tuis esse credebam. Scrinia autem illa, ubi, nisiRomae, erant ? Quod li haec vera sint, quis non credit,Trajanum ante decimum quartum vel decimum quintumimperii fui annum Romam non reliquisse ?

Quid igitur sentiendum est de anno , quo TrajanusS. Ignatium Antiochiae ad bestias condemnavit, & Romammisit ad hoc supplicium subeundum? Res ipsa certe expe-dita est. Nam Trajanus imperii fui anno decimo octavo ,Messala & Pedonc Consulibus, (Consulatus autem Pedonisad. A. D. 115. Urbis 868.) Antiochiae hibernavit , & erat

exer-