Band 
Tomus primus.
Seite
116
JPEG-Download
 

Il6

COMM LK.CIU M 'EPISTOLICUM,

»§96

Januar.

Jam nimium fere huic materix immoror; patere tamen ut, quxex nova Tua sententia legitime fluere videntur , paucis proponam;super quae mentem tuam desiderarena. Videtur centrum percussio-nis'corporum aliter nunc i'e habere , quam hactenus creditum est;siquidem vires percutientes elementorum corporis arstimatx sunt amole elementorum, & a velocitate; loco quod quadrata velocita-tum , juxta novam hypothesim, sumenda essent. Hoc modo cen-trum percussionis sinex rectx rigidx, circa unam extremitatem mo-

tae , non esset ibi, ubi est centrum in triangulo, nempe -j- longi-tudinis lineae distans ab extremitate quiescente; sed esset, ubi est

2

centrum gravitatis in pyramide, nempe ~ axis distans a centro ro-

tationis ; & sic in aliis.

Prxterea videntur resistentix medii, quas vocas respectivas, sepo-sitis absolutis, non esse in duplicata ratione velocitatum, sed in tri-plicata. Corpus, exempli gratia , aliquid motum, in liquido te-nacitate notabili carente, duobus velocitatis gradibus, certo tempo-re duplo majorem quantitatem liquidi penetrat, & duplo celeriusquam aliud corpus xquale, motum uno velocitatis gradu; quo-niam vero quantitatum xquulium vires sunt, ex nova hypotheii,in duplicata ratione velocitatum ; erit resistentia corporis illiusoctupla resistentix hujus : contra quod Tu statuere videris in Attis,an. 1691, pag. 177. f Dices forsitan, differendam esse, quandocorpus cum omnibus luis partibus, simul & uno instanti, in alterumcorpus, ut globus in globum, impingit, & quando per partes &successive appellitur , ut fluidum contra obicem; sed optarim ut ex-plicares rationem distinctionis. Desiderarem etiam rationem exac-tam, cur nova Tua hypothesis tantum locum habeat in velocitati-bus actualibus, non autem in conatibus; siquidem conatus nihilaliud est quam motus infinite parvus. Cur, exempli gratia , adxquilibrandas quatuor libras in una distantia ab hypomochsio vec-tis appensas, non etiam requiratur ab altera parte vectis tantumuna libra in duabus distantiis appendenda, sed dux librx. Et dein-de

+ 0. V, E. Additio ad Scfadiasma fe Medii re/ijkntia pdilicatwn in Afiu «•JFtbr. i(jg-