Band 
Tomus primus.
Seite
128
JPEG-Download
 

i§9§

Febr.

128 COMMERCIUM EPISTOLICUM ,

EPISTOLA XXIII .

BERNOULLII AD LEIBNITIUM.Responsio ad praecedentem.

J^e aBime gravitatis. De aBione corporis infinite velocis. De mediorumrefijientia. De ajlimatione virium a priori. De curva eequabilis pres-sionis. De Centro gravitatis quiete vel motu non turbato b aBionibuscorporum. De legibus motus. De refijientia.

Vir Amplissime atque Celeberrime, Fautor Honoratissinac.

V ix credideris, quanto me moerore afficiat dubia Tua Valetu-do ; saxis, rogo, omnibus modis, ut graviori malo ia tem-pore occurras; spero tamen catharrum, quo natura subinde, prae-iertim hoc anni tempore, utitur ad expellendum quod sibi moles-tum est, Tibi pariter in firmiorem sanitatem esse cessurum; quodut ita fiat, Deum animitius precor.

Dominus Papinus , ut video, manus victas nunquam dabit,jam nimis aperte Cartefiam opinionis defensionem suscepit, quamut ab ea deflecti possit, suX magis consulens gloria: si qua gloria

dicenda est, a praejudiciis non desistere velle] quam veritati.

Interim gaudeo, quod nunc ego Tecum in summa rei conveniam,& pleraque, quae in prioribus meis notabam, ad stabiliendam no-vam Tuam hypothesim, Tibi non displiceant. Miror etiam, aTe non approbari modum meum explicandi ictus materiae gravifi-cae, qui, quolibet tempusculo, corpori gravi imprimuntur ; Certesi velimus aequos judices agere, oportet ut cuique suum tribuamus.Et quid clarius est, quam quod duae quantitates fluidorum aequive-locium incurrentium in duo Corpora aequalia , ipsis inserant vires,quae erant in ratione ipsarum quantitatum fluidarum ; est enim &ssic repetitio effectuum homogeneorum, quam adeo commendas pro

aestima-