ZE1BK7TI I ET B E RN 0 U L L II , E pt s t. XLVI. Lfr
EPISTOLA XLVI.
L E I B N I T I I AD BERNOULUUM.
De Arte conjectandi. Varia.
Vir Celeberrime! Fautor Honoratissime !
V Enit etiam in mentem rursus quod de Domini Fratris tui 1697Arte conjecturarum scripseras; ea erit haud dubie non con- ^ art>temnenda. Ego quoque talia jam olim sum meditatus ; praesertimin usum Jurisprudentia & Politicae. Voco Doctrinam de gradibusprobabilitatis. An Dnus. Frater tuus aget etiam de arte, quamvocant, deciphrandi, quae utique a Mathematico tractari meretur:
Ea quae hactenus in eam rem extant, parvi sunt momenti. Vel-lem etiam oriretur aliquis qui mathematice tractaret omne genusludorum.
In Problematis tui Analytici solutione fortasse rectius signa mu-tassem & dixissem y = ( — x 2 e 1 + b x e 1 ) : c. Reveratamen nihil refert, quae signa sumas, cum in arbitrio sit facere cquantitatem negativam. Dominus Lic. Menckenius haeret non-nihil, vereturque ne tua in Ni eu wen tuti um. sint asperiora.
Ego, quanquam non viderim, quae in eum scripsisti, respondi ta-men mihi videri non plane illi impune esse debere , quod tot tan-taque absurda in brevem libellum congessit; ne exemplo ejus inci-tatus ignarissimus quisque de rebus non intellectis scribere caviilari-que audeat.
Etiam Dnus. Frater ad me scripsit, Problema tuum sibi essesolutum, & mox alia difficiliora a se propositum iri; quod benevertat: Misit solutionem ad Dnum. AIenckenium; qui dubi-
Ii 3 tat