Band 
Tomus primus.
Seite
347
JPEG-Download
 

LEIBNITI 1 ET E EE^NO ULLII, Epist. LXVT. 34?

fatis exposuissem , alia tamen ratione, per vim scilicet mortuam abelastro exercitam, rem explicabam.

Interim ex solo principio vis mortuae vix poterit definiri gradustensionis Elastri a corporum concursu factus, aliaque multa.

Non laudo, quod Viri docti interdum non nominant cos a qui-bus profecere. Sic Dominus Ozanam ausus est meam Quadra-turam arithmeticam in sua Geometria Praftica, Authore dissimula-to , proferre, & demonstrationem pene verbotenus meam sibi as-cribere. * Et Dominus La Hirius ipse , quod non satis miraripossum , Epicycloidum usum ad figuras dentium sibi tribuere vi-detur in peculiari de iis dissertatione , f cum tamen certum sit in-ventum esse Roemeri Dani ; nam eram Parisiis , eo tempore quois invenit, remque non tantum ab ipso Roejiero, sed & H u-genio intellexi ; quo tempore nondum La Hirius in Acade-miam Scientiarum Regiam erat receptus, nec in hoc genere quic-quam praestitisle dicebatur.

R o e m e r u si, qui in Dania agit Regi aestimatus, miror sibisua non vindicare.

Gaudeo praeclarum consilium coepisse Ordines vestros, suppedi-tandi sumtus in experimenta, tantumque abest ut ea re putem litte-ras tuas futuras steriliores, ut contra tantum expectem abundanti o-res, nisi me scilicet solis abstractis delectari putas.

Interea a Tua benevolentia id mihi spondeo, ut tum de Tuismeditatis, tum & de aliis, quae Tecum communicantur nova,aliquam notitiam mihi non invideas; neque enim dubito a Domi-no Marchione Hospitalio vel Domino Varignonio, &aliis subinde aliqua scitu digna ad Te perscribi, & magis etiam aTe ad illos. Gratum est quod Domino Marchioni communicastiAlethodum meam, pro locis datae ad plura puncta proprietatis.Etsi enim Nnvtoniana non sit absimilis; tamen ex his quae dicitNewtonus non -eque ac ex meis origo inventi apparet.

Dominus Papikus, quod miratus sum, non fatis ad rem

X x 2 respon-

Vid. Epist. VIII. & IX. & seq.

+ Trade des Epicjcloides de leitn ttfages dans les Mecbaniqttes. Paris.

1698

Januar