Band 
Tomus primus.
Seite
349
JPEG-Download
 

LEI ENITI I ET EE^NOULLII, Epist. LXVII. 34 9

Hirium a M a r i o t t o didicisse , quem in ea re ab ipso dissensis- ,169z

se dicit ? Vitium sane. in L a II1 r i o non semel ani- tebr.

madverti,virorum Doctorum nomina contemtim nimis.

subticet; infra suam dignitatem censens quicquid ab aliis provenit,quando interim, vel maxime illorum inventi sibi arrogare affectat.

Dissertationem De Epicjclotdthus nondum vidi, sed aliquid deipsorum usu ad figuras dentium,' etiam in ipso Traafatu mecha-nico * habet; inter alia constructionem alicujus rotae hoc modo-dentatae, omni notabili frictione carentis, quam se ipsum execu-tioni dedisse ait prope Lutetiam ; cujus tamen primam inventio-nem Domino Des-Argues tribuit. Unde vero figuram den-tium ad procurandum motum aequabilem didicerit, altum eff silen-tium. Credebam equidem primo non nisi conjecturando voluissedivinare figuram debere esse Cycloidalem , quia forsan haec ipsi praealia aptior visa fuerit: etenim, ut modo dixi, Dissertationem de E-picjcloidtbus non vidi, neque in Tractatu mechanico demonstratio-nem addit : posiea vero , ut rei certior fierem , figuram debitamex me ipso quaesivi, atque ex calculo comperi , Cycloldcm com-munem satisfacere, sed illam non lblam,. namque [_ quod L a II1-rius non habet ] & protracta, & contracta, idem praesiant. Mi-rabar itaque quis genius hunc hominem, Calculi nostri aliufve no-vae methodi omnino rudem & osorem, in cognitionem harum fi-gurarum deduxisset: sed postquam Roemeri inventum esse ex Tecognovi, cesso mirari, & tecum jam potius miror, qui ille vivoetiamnum & legitimo Parenti prolem subducere & pro sua publice-

obtrudere audeat.. Non dubito Roemeruji sua sibi

vindicaturum ; si haec ad cognitionem sui pervenerint: sed ut audioex Fratre meo juniori , qui illum Hafnt.t lapms adiit, in rebus-Aulicis jam totus est, quibus haud dubie tempus utilius teret quamplagiario respondendo.

Cum olim Geneva agerem, Domini Ozanam Geometria pra- ,flica forte in manus incidit; quam volvendo, cum reperissem Qua-draturam arithmeticam, -memini me dixisse ad Dominum Fatiuim«

X x 3 d e;

* Traite.de Mhimiiqite Paris 169.5. pag. 568.