3S2 . C 0 M M E B^C I U M EPISTOLICUM,
1698 Vides quam .habuerim gravem cnuiam declinandi receptionemi arbi-Mart. trii, antequam constaret ab utraque parte ad me deferri. Videsenim Dominum Fratrem Tuum aliam rei definienda rationem pro-pdnere.
Domini L a H i r i i Librum de Epicycldidibus habeo, sed at-tente* legendi otium non est. Inspiciens obiter observavi pastini in-ter demonstrandum ad infinite parva delabi, atque ita a rigore Ve-terum deflectere; non male quidem , nisi aliud profestus videretur.Hoc enim semel admisso, non erat opus tanto apparatu. Est ta-men , fateor, Doctrina ejus mathematica non vulgaris> nam Coni-cas meditationes universales Desarguesii & Pascalii egre-gie persecutus est. In Astronomia Observator diligens & in aliisquoque rebus excutiendis accuratus habetur; & cum delineationibusvaleat, perutilem Academiae Scientiarum Regiae operam navat. Con-tra Dominum Tschirnhausium quaedam recte monuit; vellemtamen usus suisset majore moderatione. Quemadmodum & ipsumDominum Tschirnhausium optarem apertius agere, ne dumpraeclariora premit, cogatur inferioribus applicare nomina, quorummensuram non implere subinde deprehenduntur. Ille tamen inLitteris ad me luis, ac publicis etiam scriptis, testatur gloriam a senon curari, nihilque eo affectu esse nocentius, quoad scientiarumincrementa; idque nuper quoque repetiit ea occasione quam nuncdicam.
Nempe Dominus MenckeniuS, qui non libenter aliquid■/ictis Eruditorum inserit quod Domino Tschirnhausio displi-cere possit, rem eo deduxit, ut is Litteras ad me dederit humanis-simas, iisque inseruerit responsionem ad nuperum schediasma tuum *de Comparatione arcuum paraboltcorum , rogans ut Tibi eam com-municare velim. Cur autem hanc Tibi respondendi elegerit ratio-nem , duas attingit rationes; unam, quod si qui gloria ducuntur,qualem Te esse appareat, in publicis concertationibus facillime of-fendunt, offendunturque, tum etiam quod apertissime Tibi osten-dere postit, erroneam esse Tuam regulam, atque ita Tua interesse
eam
* Dc quo in Epist. LXIII.