Band 
Tomus primus.
Seite
370
JPEG-Download
 

1698

Jun.

370 COMMERCIUM EPISTOLICUM

Conscripserat olim Dominus Mario ttus libellum mechani-cum in usum Ingeniariorum , in quo proponebat experimenta adpraxim utilia; verbi gratia, quantum pondus fu (tineant tigna, sca-la: , saxa , aliaque id genus. Libellus ilte nunquam fuit editus ,quod Auctor morte praeventus esset; non dubito tamen quin innonnullorum versetur manibus. Si posset impetrari, ego libentersumptus persolverem.

Optime facis, & ex condigno, quod novam disserentiandi ra-tionem per summas disserentiuncularum premis, quod li forte ur-geat Dnus. Marchio Hospitaliu s, poteris eum remitteread me. Miror eum tam inaequali ratione cum amicis agere , utnunc magni eos facere, nunc eorum oblivisci videatur. Domi-num Fratrem Tuum praestat ad alia potius quaerenda adhuc*flecti;nam st detegeret, fortasse statim in lucem protruderet, ut fecit inMethodo directa pro lineis maximum praestantibus, quam aliasfortasse nondum nosset Dnus. Hospitalius.

In Dno. Varignonio laudandum est, quod agnoscere

videtur quantum Tibi debeat, officiisque id testari pergit.

. Agnosco ex ejus responsione, Te quaedam ad ipsum

scripsisse profunda & ingeniosa de corporibus varie infinitis. Vi-deor mihi intelligere mentem Tuam, saepeque de istis deliberavi,sed nondum tamen adhuc pronuntiare audeo. Fortasse infinita, qua:concipimus, & infinite parva imaginaria sunt; sed apta ad deter-minanda realia, ut radices quoque imaginaria: facere solent. Suntista in rationibus idealibus, quibus velut legibus res reguntur, etsiin materia: partibus non sint. Quod li statuimus lineas reales infiniteparvas, consequitur etiam statuendas este rectas utrimque terminatas,quae tamen sint ad nostras ordinarias, ut infinitum ad finitum ; quoposito, sequitur esse punctum in spatio, ad quod hinc nullo un-quam tempore aflignabili per motum a-quabilem perveniri possit;oportebitque similiter concipere tempus utrimque terminatum ,quod tamen sit infinitum, atque adeo dari quoddam genus aeterni-tatis, ut sic dicam, terminatae ; sive posse aliquem 'vivere ita ut nul-lo unquam aflignabili annorum numero moriatur, & tamen aliquan-do moriatur; quae omnia ego, nisi indubitatis demonstrationibus

coactus