lycc.
Mars.
6 COMMERCIUM EPISTOLICUM.
non pojse, id vero non concedo; nam a posse ad esse non valetconsequentia.
De all isio securus esse potes; mihi certe nunc visus esthumanissimus, nec dubito quin te magni faciat.
Plane agnosco in negotio sectionis curvae parabolicae aliter Te-cum agendum suisse (3); & nihil ego magis probo , quam utsuum cuique decus constet.
Libenter videre velim , quam Domino Voldero misistidemonstrationem ascensuum continuorum & interruptorum.
Volui ut Epistolam societatis Regiae videres, qualis scripta est,ne de versione dubitari postit.
Cum sis incola Belgii hederati , cujus opes potissimae in rcnautica sitae* sunt , profecto te dignum , & iis apud quos agispergratum fore putem, si ad rei navalis scientiam mathematicamsubinde cogitationes conseras. Porro IIostius hactenus mihipotissimum ea in parte operae pretium fecisse videtur , quae agitde evolutionibus Classium. Argumentum non est difficile, sedmagnae tamen utilitatis : nec dubito quin si animum adjiceres ,multa sis detecturus Autori illi non perspecta. Vellem autemtractari stylo Geometrarum seien tisico, hoc est vocabulis non ple-beiis, seu nauticis, ut ab illo, factum, quae pro nationibus va-riant, sed universalibus, hoc est Geometricis; adjectis tamen ver-bis phrasibusque maritimis, non Gallicis tantum, sed & l ata-vis , & si liceret, etiam Anglich. Et cum exterae partes scientia;nauticae sint Architectorum & Praefectorum minorum : haec quamdixi nobilior & Ducum propria est.
Mihi videtur ea de quibus cum Fratri» Tuo lis est, non essetanti, ut simultatem inter vos alere debeant. Itaque plane Dni.Varignonii consilium probo , optemque amicitiam inter vosredintegrari; certe supprimi quicquid utrinque ostendere possit,vale.
Dabam Huio-jcra 8- Martii 1700.
Deditissimus.
Godefiiius Gulielmus Leibnitius.
FPIS-
(?) Vid. Epift. Lxm, LXVIII, lxix, lxx, lxxi, lxxv, lxxvi.