20 COMMERCIUM EPISTOLICUM.
1700. reciprocationis in tubo descendebat ; cum vero reliqui ejusdem
Octok Societatis Viri , quibus ille inexpectatum Phaenomenon monstra-verat , singuli idem in suis Barometris tentare vellent, neminirecte successisse dicitur; donec postea, ex multis Barometris, quaetentata fuerant, unicum fuerit repertum, quod etiam aliquod lu-men, sed longe debilius quam Picardinum vibrabat. Hisce lec-tis, meum Barometrum, quod usui ordinario inserviebat, con-festim arripio , mecumque porto in tenebras , tentaturus numquam lucem in illo observarem : sed prima agitatione frustra,dein violentissime agitatum, in quolibet descensu mercurii, jamjam iterum ascensuri, luculam aliquam , sed perquam obscuramemisit. Hac super re meditare incoepi, & tandem mihi videba-tur, secundum ratiocinium meum, lucem illam in omnibus Ba-rometris apparere debere , 11 conficiendo Barometro tubi alioquam ordinario modo implerentur, quo impediatur, ne supre-ma superficies mercurii in tubo cooperiatur pellicula quadam ,qua omnis mercurius a contactu aeris superinducitur, ad-instaralicujus pultis, & omnium fere liquorum, qui aeri expositi ta-lem pelliculam in summitate sua contrahunt; hanc enim pelli-culam esse existimavi , quae materiam lucificam , ex mercuriosingulis descensibus egredi volentem , ad occupandum tubi spa-tium a mercurio descendente relictum, coerceat & impediat quo-minus erumpere possit. Excogitavi itaque duos modos implenditubum Barometri citra contactum aeris; ita ut columna mercu-rii nuda esset , & immunis ab illa pellicula ; & reapse modisillis in effectum deductis, & variis Barometris ita paratis, fecipericulum in tenebris, non sine magna voluptate & delectamen-to , videns exitum meo ratiocinio , etiam ultra quam sperabam ,respondisse. Omnes enim isti tubi , levissima agitatione , tamvividam lucem de se spargebant, ut etiam litteras majusculas dis-cernere potuissem, cum tamen antea tubus more ordinario im-pletus , eodem quidem argento vivo, nihil omnino, vel parum,violentissimis successibus luxerit. Laetabar equidem invenisse mo-dum generalem omnia Baro metra reddendi lucifera ; meamque
proin
-■»sSS