Band 
Tomus secundus.
Seite
33
JPEG-Download
 

LEU NI Tll ET BEH.NOULLII, Er ist. CXI. ZZ

EPISTOLA CXI.bernoullii ad leibnitiumResponsio ad praecedentem.

De phojphoro suo Mercuriali. Varia ,

Yir Ampliflime atque Celeberrime. Fautor Honora-tissime.

C Redebam me jam indicasse mensem, in quo Gregorii 1701.

responsio continetur. Ille est Julius anni elapsi ABorum Februar.Erudit . Quod inventum meum , de mercurio lucifero , Socie-

tati Brandt burgica communicaveris, ago gratias; gratum erit in-teiligere ejus judicium de eo. Mittam aetiologiam , postquam ac-cepero Parisiis successum experimentorum , quibus ratiociniamea confirmatum iri spero. Gaudeo interim Tibi probari opi-nionem meam summatim Tibi perscriptam, dum lucem mercuriinon ex partibus ipsis mercurii privatis deduco, sed eam tribuomateriae publica: tenuissimae poros mercurii exilissimos permean-ti , & per concusiionem foras prorumpenti & in cumulum, coeun-ti , si metalla possent alio modo quam igne fusa, fluida reddi ;[servata tamen specifica gravitate] nullus dubito quin in vacuolucerent, seque ac mercurius ; fi autem per ignem sunt fusa ,quid opus est Experimentis, cum jam per se in aere luceant?

An Oleum vitriosi ad hoc negotium sit idoneum valde dubito.

Ut ut enim paulo ponderosius sit quam caateri liquores , mul-tum tamen de est quin ad ponderofltatem metallorum accedat.

Adde quod nunquam sit sine aquositate, quam valde imbibit, itaut pro hygrometro postit inservire : jam veto omnis materia he-ia/». II. E tero-