Band 
Tomus secundus.
Seite
58
JPEG-Download
 

58 COMMERCIUM EPISTOLICUM.Quod superest, Vale & Fave.

Dabam Hanover* IZ. Septembris 1701.

Deditiffimus.

G. G. L E I B N 1T I U S.

P. S. Si quid velis vel ad me , vel ad Societatem, poteritdum absum, recta mitti Bsrolimim ad Dominum JablonskiSecretarium Regium & Regiae Societatis Berolinenjis. Idque utfacias aequum puto , litterasque ad Societatem includas » quibusgratiae agantur.

EPISTOLA CXXIILBERNOULLII AD SOCIETÄT. BEROLINENSEM.

Gratiarum a&io pro sua m eum Coetum receptione.

Illustribus atque Amplissimis Viris Prscsidi caeterisque SociisSocietatis Brandeburgicae S. P. D.

JoANNES BeRNOULLI.

1701. CPlhndidissimum Diploma , Viri Illustres, quo in VestramOctob. ^ Societatem me cooptatum vidi, eo accepi tempore, quo quid-vis aliud potius cogitassem : Non enim ea arrogantia procedo ,ut propter merita hoc tanti honoris vel sperandum vel expectan-dum mihi promittam; haud quippe ignarus, id illis tantum dejure competere qui perspecta sua eruditione communem applau-sum dudum promeruere. Quod fi tamen meorum ad eam aspi-randi conatuum rationem potius habuistis quam alterius cujusvisrei, quae in Viro docto requiritur r quaque ego me carere lu-dens confiteor ; vos certe non omnino in opinione Vestra de-ceptos