Band 
Tomus secundus.
Seite
61
JPEG-Download
 

*LEIBN IT II IT B E B^N 0 U LL 11, EpisT. CXXV. 6 icujus, quod quidem variationes multo sensibiliores redderet quam ijor.vulgaria ; sed prxtcrquam quod illas non omnino quatuordecies Octobr.multiplicet, quoties scilicet mercurius gravior elt aqua; etiam hocincommodi habet, inter alia plura, quod propter difficilem tu-borum suorum structuram ad praxim deduci non poffit; nemo-que quantum scio hactenus deduxerit. Meum vero caret hoc in-commodo, constat enim tubis ordinariis, & tamen effectus quan-tumvis augeri poterit. Muschenbroeckius artifex L^yden*-Jis , magna peritia & dexteritate pollens in conficiendis instru-mentis , qui etiam ea quibus utor confecit, postquam ipsi meaminventionem aperuiffem de novo hoc Barometro , rescripsit mihise, superaris nonnullis exiguis difficultatibus, unum ad mentemmeam feliciter paralie, monstrans variationes sexdecies majoresordinariis; ita ut si mercurius in ordinariis exempli gratia, unopollice ascendat descendatve, in hoc jam motus fiat per 16pollices.

Penultimas Tuas quas ad Voiderum scripsisti, diu estquod curavi , sed nihil adhuc responsi accepi. Postremas vero,cum adjunctis ad Ounisuji & Baylium, quas nuperrimetantum accepi, postridie etiam dimisi.

Ad me nuper pervenit Groningii Bibliotheca Universalis ,continens inter alia Historiam Cycloidis, quam Tibi lectam etiamnon dubito: meo quidem judicio, fecisset melius abstinuisse a re-bus quas non fatis perspectas habere ipse monstrat; ut enim nihildicam de solxcismis grammaticis, hxc historiola ita scripta appa-rebit cuilibet legenti & materiae hujus gnaro, ut facile collige-re poffit scriptorem non insignem fuisse Mathematicum; multasunt aliata praeter ordinem; multa omisit non omittenda, & omit-tenda non omisit; ita rerum bonarum nequidem delectum no-vit, sed & nonnulla falsa retulit. Exempli gratia pag. 50. Epis-tolam in Pascalium aliosque Gallos acerbe scriptam tribuitHu genio-; cum tamen ejus auctor sit Wallisius. Itemquando postremorum circa Cycloidem inventorum, quae mihi so-li debentur, tamen Fratrem meum participem facit; dum in-ii z ventio-