x %% COMMERCIUM ETISrOLTCUM.
€704 dorum & /Idnotandorum , ut vocat, scheda continetur,alicujus rao*
Deccmb. menti & notatu dignum, id sibi ipsi , reliqua vero nullius momenti,deberi amicis suis, quibus speciatim sphalmata tantum calculi & preliobservata tribuit, cum tamen omnes illius schedae Additiones & Ob-servationes , cujuscunque momenti sint, paucissimis exceptis, exAnimadversionibus meis verbotenusfcre excerpserit; de suo vero ni-hil vel parum addiderit; ut Tibi facile constabit, eas cum Addendi*illis conferendi quondam occasionem habituro. Ergo tandem hoc mehonore mactavit CHEVN^usut me, sub titulo amici, traduceret protyrone, suum vero plagium in me commissum celaret. Ne tamenpopularem suum Craigidm, quem inter amicos suos mecum no-minat, mecumetiam in tytonum classem referre videretur; eo huma-nitatis erga ipsum descendit, ut ipsi tribueret certam aliquam regu-lam integrandi disserentialem binominalcm , quae tamen etiam ex in-tegro mihi debetur, ut - pote de verbo ad verbum ex Animadversio-nibus meis desumpta. Credo Cheynjeum fuisse mente captum ,eum schediasma suum, in quo multis adeo modis me offendit ad memittere in animum sibi induceret. Ei nuper respondi: quo stylo ususfuerim facile conjecturabis : certe non habebit, quo multum deEpistola mea glorietur, uti fortassis de praecedentibus meis fecit.Jam proculdubio nosti quod Cl. AI o 1 VRj£ u s singulari Libello(1) refutaverit Cheynjeum: refutationem uterque ad me misit;hic ut ex me intelligeret meam de ea sententiam , sed quam rotun-de denegavi meis tam male utenti; ille, ut amicitiam, ut ait, me-cum iniret , & rationes suas refutandi exponeret : animadvertoM o 1 v r je 1 Libellum nonnihil acerbe scriptum , in quo tamenmulta so'ide & docte objecit Cheynjeo : interim , ut verumfatear, quaedam etiam incaute carpsit, & nonnullis in locis erra-vit ipse; id quod in nupera mea responsione non dissimulavi, utvideret me cuique suum tribuere. Captavi tunc occasionem nar-randi ipsi, quibus artibus erga me usus sit Cheynjeus. Quid»unc uterque ad responsiones meas replicaturus sit, tempus doce-bit.
(1) Animadversiones in Dni. CheynjsI Tractatum de MethodoFluxionum inversa. Lond, 1704. 8°,