ISO COMMERCIUM EPISTOLICUM.
-1706. per GF=GH. Itaque si pro GH ponas GF ambae aequatio-April. nes coincident.
Quod transitum Ellipscos in Circulum attinet, bene habet quodres succedit, nec redire oportet eandem curvam. .Itaque saltemhoc modo, ope Circuli, cuivis lineae in se redeunti aliam lineam'a. xvm aequalem commode exhibere possumus, focis ( Fig. 103.) B &Ncoeuntibus in C. Totum negotium de motu repente aut radente,Tuo attento examini committo.
Dnum Varignonium periculose decubuisse mihi Parißisscribitur; nunc paulatim convalescere. Litem vero inter Sau-r i n u m & Rollium decisam aiunt utcunque, sed ita, quan-tum ex iis quae Bernardus menstruis suis litterariis inseruit,apparet, ut circa iumniam rei nihil actum videatur. J3 e r n a r-dus enim haec tanquam Parißis scripta refert: Afonßeur Sau.r i n a ete renvoye a fon bon ctzur , & Aionßeur Rolle ad-?noneße de dire les cbojes avec minagement (1). Quae fateor menon satis intelligere. Abbatem Gallosium pro Rollioomni conatu egisse aiunt, & Saurinum , quod pendente litenescio quid imprimi curasset, indignationem Bignonii & pe-riculum pensionis incurrisse. Ipsum Gallosium& laHirium,indulgente S auri no, inter judices sedisse aiunt, vel, si mavis,. judicis assessores , quorum consilio Bignonius pronuntiaret.Sed hi duo manifeste pro adversario stabant. Itaque Bigno-Nium arbitror rem utcunque sopire maluisse.
Mira sunt quae de la H i r i 0 narras, Cycloldalem Curvatu-ram radii in medio difformi, paralogismis in speciem demonstra-tionum adornatis , in ipsis Academice Commentariis confirmarevoluisse: credo, ut Calculo differentiali carere posse crederetur.Fortasse, ut apud Gregorium, duo paralogismi se mutuodestruentes in veritatem desierunt. Tomus ille nondum ad mepervenit. Admoneri talium Bignonium Abbatem e re profectoAcademiae & Reipublicae Litterariae esset.
Domini Her manni negotium Patavinum putabam non ma-le procedere. Nam scripsit ad me Dominicus Guglielmi-
N U S
(1) Nouv. de la Repub, des Lettres 1706. Janv. p. 12,0.