Band 
Tomus secundus.
Seite
152
JPEG-Download
 

I

CO M M EXJC1VM EPISTOLICUM.

EPISTOLA CLXII.LEIBNITII AD BERNOULLIUM.

De suis occupationibus. De motu radente errorem suum agnoscit. De liteSAURINUM inter & ROLLIUM. De LAHIRIO ejusqueTabulis Afironomicis. De FlamsTEDIO. D« Verzaua, &Grandio. Varia.

Vir Celeberrime ! Fautor Honoratissime !

Ulta incidere , quibus valde distractus sum. Res An-gliche inprimis; cum & expectaretur Legatio nova ex-

traordinaria , & postea praesens me quoque non perfunctorie oc-cuparet. Supervenit & Rex Borujjorum , cujus Filio desponsa estFilia Electoris; isque intra paucas septimanas cum Filio huc redi-bit, ad nuptiarum apparatum. Sed ordinarii quoque labores mei& cogitationes de multis antiquis collectaneis meditationibusqueconservandis, ne quid de Litteris amicorum & conversatione ,Aulaque dicam, ita sepe dividunt, ut non semper mihi aliisquesatisfacere po2im.

Pergrata sunt quae de caut ionibus Solutionis meae mones, pe-teremque ut ipsam aliquando Analysm communicares, nisi moles-tus este vererer.

Vereor ne jure quaedam in mea motus radentis explicationedesideres; cum enim nuper tandem nonnihil animum adverterem ,statirn deprehendere mihi videbar , curva aliam curvam mere ra-dente omnino mutari parallelismum rectarum, & nisi fallor, punc-

• Ta.xvui tum ( lig. 104. ) quodvi? determinatum rect* AB ad ambasBB,& CBD normalis in mobilis curvae CBD plano ductae & cum eoprocedentis , describere lineam A A Basi BB aequidistantem. DeTa.xvih linea autem ( Fig. 1 os.) LL, quae a puncto certo L plani mo-bilis LMN describitur cum Curva LNIYI in hoc plano posita,super basi immota BB ita incedit, ut recta quavis ejus Plani ,

ut