Band 
Tomus secundus.
Seite
212
JPEG-Download
 

* 709 -

April.

212 COMMERCIUM EPISTOLICUM.

redeas, Lugdunique sperari. Gaudebo Te nobis propinquioremreddi; gaudebunt alii quoque amici. Vale.

Dabam Brunfvigx 27. Junii 1708.

Deditissimus.

G. Gv L E I B N 1 T1 U S.-Responsio deest.

E P 1 S T O L A CLXXIV.

LEIB NITII AD BERNOÜLLIUM.

De Miscellaneis Berolinensibus; De Parentio. De Mariottiexperimento circa Colores Theoritt Ncwtonianse adverso,-

Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime !

D iu est quod nihil de Te vidi. Spero tamen valere Te &mei benevole meminisse. Constitutum est tandem, ut Miscel-lanea quaedam Societati Regiae communicata imprimantur hoc an-no , ubi Tua inserentur de multigibbis, sane digna quae nonpereant. Cl. Herui annus suis de statione planetarum Tua,ut par est, inseruit; Sed nescio an hoc anno sint edenda : Urge-bo tamen, ut fiat. Sed acutissimi Juvenis, Tui ex Fratre Ne-potis , elegans demonstratio Regulae Newtoniance in alium' an.num differetur. Quid agat Cl. Varignonius aliique amiciin Gallia rarius intelligo. Nescio an videris Parentii Dis-quisitiones ; in quibus, ut audio , Cartesium, HugesiumVos quoque Fratres, L me etiam acerbius tractari dicitur, quamdeceat. Sed illi constitutum est laureolam in hoc alios carpendimustaceo quaerere; & perinde agere, ac si nemini quicquam de-beat ;