Band 
Tomus secundus.
Seite
228
JPEG-Download
 

228 COMMERCIUM EPISTOLICUM.

1710 Te jam-dudum desideravi, & quod hac occasione non possumAugust, non aperire , scilicet cum Tui videndi spes jam omnis mihi vi-deatur praecisa, & hactenus non-nisi mentis & ingenii Tui vas-tissimi ideam habeam , vultus vero Tui nullam ; summopere mebeares, fi effigiem Tuam, vivis, ut aiunt , coloribus pictamtransmitteres mihi; sumtus in eam rem quam-lubentiffime ero-gaturo, qua cum & aliis Iconibus Virorum quorumdam Illustrium,& meorum Fautorum , partim jam comparatis , partim adhuccomparandis, Musaeum meum exornabo.

Ex litteris nuperis Domini Burneti Haga missis, intelli-go ipsum propediem in An liam trajecturum ; dicit quidem Il-lustrem Obdamum omnem moturum lapidem , ut me potiripoffint, melioribus quam hucusque oblatis conditionibus , sedexpectanda esse quoque meliora tempora.

Cura, quaeso, ut Miscellanea terolinenßa prompte mihi mit-tantur.

Ut desiderio meo satisfiat Scheuchzerus senior [ Juniornunc in Galliis forte versatur ] sub prelo habet Physicam , utmihi scribit , Tibi dedicandam , quam , more geometrico, admentem scilicet Modernorum concinnaverit , inventis rarioribusPhysico - Mathematicis ex optimis Authoribus congestis : an au-tem pro hoc Geometriam profundiorem fatis possideat , de eovalde dubito. Promittit etiam se editurum Mappam , quam jamtradiderit sculptori , Helvetie universe ; eam fore in 4 partesdigestam, ita tamen ut jungi in unum queant, y 6 pollices lon-gam & 40 altam; circumcirca, regionum finitimarum loco, ob-servationibus & iconibus selectioribus historico - naturalibus exor-natam ; continere inprimis observationes & correctiones Geogra-phicas, per 16 annorum itinera congestas. Scheuchzero-rujM sagacitate, ante annum circiter, inventa est materia in pa-ludibus Tigurinis, idonea ad Turfas conficiendas [ Hollandicis ,ut ipse ego expertus, non inferiores], quibus nunc paffim utun-tur Tigurini , summa cum utilitate; viliori enim pretio haben-tur quam ligna; quo fit ut earum elaboratio & usus magis ma-gis-