LEI B KIT II ET BEP v NOUL L II, Epist. CLXXXVT 259
apud Patavinos poslit Tuus ex Fratre Nepos, qui nuper ni fal- 171 r.lor, in Gallia egit. Id si Tibi e re videtur , communicanda August,erunt consilia cum ipso Domino Hermanno; & si quid con-ferre potero, faciam lubens, datis, si vobis videbitur, litteris adInclytum Virum Eernardum Trevisanum, quem ob nobi-litatem & Doctrinam apud Curatores Academi® aliquid posse nondubito. Sed vellem non praecipitari discessum Dni H erm an-ni , &, si fieri commode poslit, annos ei praestitutos absolvi;ita enim discedet optima Reipublicx gratia , eritque in commen-dando validior. Et puto non multum abesse eum a meta, & fa-cile fieri posse , ut aliquod adhuc temporis spatium effluat ante-quam Francofurtanum negotium penitus conficiatur. Sed haecTibi scribo, fortasse enim ipse mallet discedere maturius. Ita-que Tu pro prudentia Tua cum eo ages. Optimum meo ju-dicio erit, ut ipse Curatoribus significet appropinquare termi-num temporis , in quod operam addixerit: se vero dubitare anres domestic® ferant ut diutius in Italia Innrere possit : itaqueconsilium suum mature aperire voluisse , ut tempestive de suc-cessore cogitari queat: inde per occasionem ostendere poteritesse Juvenem praeclare versatum in rebus mathematicis profundio-ribus, qui sibi sparta dignislimus videatur , & quem nominatu-rus esset, si res in suo arbitrio foret. Eum ubi nominaverit ,non dubito , quin valiturum sit vel ipsum Bernoulliannm nomen.
Haec consilia mea aperire Tibi volui , quia desiderare videbarisut praeclaro illi juveni prospiceretur. Non dubito quin futuri sintItali non-nihil in Analyst nostra versati ad spartam illam Vene-tam aspiraturi, si discessus Dni Herm an ni innotescat. Itaqueconsultum erit, ut prematur, donec praeparata sint omnia.
Mitto specimen Coloris Berolincnfis , quem Tibi non displici-turum puto.
Puto a me in prioribus festinatione erratum circa resistentiamtapetis, & rectiora esse quae olim scripsi, uti ipse probe judicas.
Oblitus eram doctrinae meae veteris, & nescio quomodo alia pla-ne a me dicta constitutaque putabam.
Kk 2
Ut