268
COMMERCIUM EPISTOLICUM.
certum est urticam insigne esse diureticum : oportet autem po-tum istum continuare quotidie per sät longum tempus. HisceVale & Favere perge.
Basi lea initio anni 1712.
Amplitudini Tuae Devotissimo.J. Bernoulli.
EPISTOLA CXC.
L £ I B N I T 1 I AD BERNOULLIUM.
Responsio ad praecedentem.
De Professionibus Patavina U Francofurtana. De ratione inter quantitates po-sitivas & negativas imaginaria. De Problemate Pragensi, &c.
Vir Celeberrime & Nobilissime, FautorHonoratissime !
I g n 1 f 1 c o expeditam jam esse vocationem Clarissimi Her-i m anni nostri ad Academiam Francofurtanam , sed non
S
ideo minus poterit rem tegere Patavii , & moram trahere, do-nec terminus expirarit, atque interim praeparare iter Domino Ni-colao Bernoullio. Nec dubito & nominis Bernouliiani cla-ritatem, & commendationem Her manni ipsius pondus habi-turam. Quod si a me aliquid conferri possit , indicabis tempusac modum.
Antagonistae Hermann i ad successionem haud dubie aspi-raturo oberit opinor admissus nuper error , quantum ex Claris-simo II e rm anno intellexi, & ipsa contra monitorem Hek-m a n n u m impotens acerbitas. Chartas ille Tuas fecum , ex com-
munica-