Band 
Tomus secundus.
Seite
270
JPEG-Download
 

i?I2.

«April-

270 COMMERCIUM EPISTOLICUM.

Spero Domitum Cognatum tuum in posterum, cum mihi ho-norem litterarum suarum impertietur, aspersurum aliquid ex suareruditionis penu , quo doctior fiam. Nmi hac etiam aetate disce-re mihi dulce est. Quod superest. Vale & Fave.

Dabam Hanovera 16. Martii 1712.

Deditiflimus.

G, G. L E I B N IT I US.

EPISTOLA C X CI.

leibnitm AD BERNOULLIUM.

De ' ProfeJJtone Patavina.

Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime!

"I Itteras meas nuperas acceperis, quibus significavi voca-tionem Dni Hermanni nostri in Academiam Francojur-tensem este expeditam. Nunc addo ipsum Dno Wolfio Pro-fessori Hallenji scripsisse, mox affore sese ad stationem capessen-dam. Spero tamen nihil praecipitaturum , nec ante tempus Pa-tavio abiturum, ut benevolentia Procerum Venetorum conserve-tur , promissisque satisfiat , & facilius surrogatio obtineri postit.Nam Berolino non usque adeo urgebitur, ut veniam maturioris disces-sionis a Venetis petere neceste iit futurum. Credo meas interimlitteras ipsi redditas , & non ingratum accidisse qualecunqueconsilium, ex bono animo profectum , de rebus non praecipi-tandis , antequam digno successori via sternatur. Nec dubito Tequoque in eumdem sensum litteras ad eum dedisse , omniaqueadhuc in integro fore. Ubi ergo intellexero quo res sit loco ,quaeque sit Hermanni nostri sententia, faciam quae e re fore

judi-