*8o
COMMERCIUM EPISTOLICUM.
epistola cxcv.
LE IBNITII AD BERNOULLIUM.
De ProseJJJone Patavina V Her manno. Varia.
Vir Celeberrime, F.utor Honoratissime!
I 7 I 2. tPisTOLAM ä praeclarissimo Hermanno nostro accepi,'JuL qua in sententiam meam se concedere , & differre velle di-
gressum , & de tuo Agnato Domino hicolao Bernoulliocommendando sollicitum fore perscripsit. Non dubito quin idemTibi quoque signisicarit. Puto autem rede facturum si Curato-ribus Academiae significet, finito penso discedendum sibi, & pri-vatis sermonibus id agat ut de successore quem vellemus cogi-tetur. Si adesset Dnus AbbiS Fardella , rem credo nondifficulter conficerenim;led ille , Barcinone gravi morbo tactus, ve-reor ut supersit. Ego in teri in amicos terolinenßs monui , utcurent ne quid Dnus IIermannus ex mora detrimenti capiat.
Ait Dnus Herma nnus lese habere Demonstrationem quam-dam novam sententiae meae Dynamic® , quod vires ejusdem cor-poris sint ut quadrata celeritatum. Ejus demonstrationis cog-noscenda; sum percupidus, praesertim si disserat ab iis quas hac-tenus adhibuimus , partim a priori, partim a posteriori.
Non dubito quin Dominus Agnatus tuus praeclaros , pro in-genio suo, in rebus mathematicis progressus facere pergat; &huic multa commendare poteris , quem Tibi agere minus vaca-bit. Unum opto , ut de rebus medicis cogites paulo attentius,dispiciafque an ad aliquod Institutionum rudimentum sive ,tenta-mentum saltem conjecturale perveniri postit. Vale.
Dabam Hauoverx 6. Julii 1713 .
Deditissimus.
C. G. L E I B N T T 1 U ?.
P. S.