Band 
Tomus secundus.
Seite
316
JPEG-Download
 

ZlL COMMERCIUM EPISTOLICUM.

ut in longa possessione Te non turbassent. Quo ipso mihi irrJul. mentem revocavit communem fere sortem Tibi esse cum Princi-pe Tuo, ut - pote quem iniquiores Angli dejectum cuperent asuccessione Regni , uti Te a possessione Tui calculi. Interimnon dubito , quin Tibi eum vindicandi supersint argumenta be-ne multa , tam ex privatis litteris quam aliunde petenda. Quan-tum mihi de rei veritate innotescit, facile judicabis nihil me ce-laturum , sive apud amicos, sive publice , ubi occasio id postu-laverit; nec est cur timeas aliquid blanditiis a me obtineri postein aequitatis meae praejudicium. Magni quidem facio Nkwto-x u m , ejusque benevolentiam minime contemno , sed non speroeum aliquid praeter honestatem a me petiturum, uti certe ni-hil hactenus petiit. Et si quis peteret, vel petere sustineret; ni-hil responsi a me aliud referret, quam tritum illud; Amicus So-crates, amicus Plato , sed mas» amica eritas.

Quae Agnatus meus Anglis communicavit, partim Newto-n ! Principia Philosophia spectant , quorum nonnulla in AciisLipßenfibus videbis; partim alia, quae ad analyticam non perti-nent ; ideoque timere non debes revelatum ipsis esse modum il-lum singularem tangentes inveniendi curvarum quarumdam , &de disserenti itionis transitu a curva in curvam, hoc est, de in-venienda disserentia inter duas curvas infinite propinquas ; quammateriam, si bene memini, valde promovi, & ad alia non vul-garia nec facile obvia feliciter applicui. Qualia si tentaminis lo-co Anglis proponerentur, foret meo judicio brevissima via ados obturandum illis; si nimirum infirmitatem suam & Calculisui , cujus tantopere jactant antiquitatem, insufficientiam pro-derent , atque sic inviti palmam cedere cogerentur : quamobremProblemata qucedam excogitare deberes hac sola methodo solu-bilia, ut inde discerent esse quaedam saltem, quae nos suo Cal-culo fluxionum non debemus: sicuti Chjeyna-us quondam(i) inepte jactavit, nihil nempe intra hos zo vel 30 annosprodiisse in lucem quae non sint iteratae repetitiones, vel ad sum-mum levia tantum Corollaria eorum , quae Newtojus

jaiu-

(1) Iu methode Fluxionum inversa pag. 59. U 60.