ZZL COMMERCIUM EPISTOLICUM.
J 7 r +-, Febr.
EPISTOLA CCXIV.BERNOULLII AD LEIBNITIU M.Responsio ad praecedentem.
De Professione Patavina. De Seriebus convergentibus. Df NewtoNO,& ejus Enumeratione linearum tertii ordinis. De Theoria Manua-ri* nauticae. De SCHE U CHZ ERÖ.
Vir Amplissime atque Celeberrime, FautorO Honoratissime!
A Ccepimus nuper, agnatus meus & ego, litteras ab Ab~bäte Fardella, in quibus qüod ipsi de me scripse-ras significat; sciscitaturus, num, si conditiones honestae & lautaefatis mihi offerrentur, eas acceptare vellem ; urgetque ut ipse—met ego illas perscribam, promittens se omnem lapidem motu-rum, ut Proceres Veneti in eas consentiant; ita tamen ut hocnon noceat Agnato meo , si forte ego recusavero; quare spemde novo concepimus felicioris successus; Respondimus nos amboDno. F a r d el l je , sine mora, hunc circiter in modum ; nosscilicet gratias agere pro summa qua est erga nos benevolentia,ipsumque proin rogatos nos velle, ut in hoc affectu perseveret,atque incaeptum opus absolvat; me quidem magnas habere dif-ficultates superandas, cum sim uxoratus, atque fex Liberorumparens, impeditus numerosa familia, atque sedes proprias inhabi-tans ; me vergere ad quinquagesimum annum , qua tetate vigor& vires languescere incipiunt; nondum triennium esse elapsum,quo Vocationem Leydenfem repudiaverim , cum oblato salariobis mille florenorum Hollandiccrum annuorum , & emolumentisextraordinariis ( qualia in Academia Patavina non habentur, )tantumdem minimum efficientibus , non computatis, nulhqve
hae; ta