LEIB N ITII £ T BE^NOULLII, Epist. CCXIX. Z 47Viro, sed in profundiore Mathesi minuo provecto, non satis inhoc argumento fidam, sufficeret, gustus praebendi causa, initionotari in quo Guielelminus rem acu non tetigerit.
Cum accepissem Newtonum mira quaedam de Deo di-cere in Optices suae editione Latina, quam hactenus nondum vi-deram ; inspexi & risi spatium este sensorium Dei; quasi Deus ,a quo cuncta procedunt, sensorio opus habeat: praeterea spatiumnihil aliud est quam ordo coexistendi, ut tempus ordo mutatio-num generalis seu ordo existendi incompatibilium; unde spatiumabstractum a rebus non magis est res vel substantia, quam tem-pus. Atque ita Metaphysica huic Viro parum succedunt. No-tavi etiam quaedam, unde apparet Dynamicen , seu Virium legesnon esse ipsi penitus exploratas. Vacui demonstratio , quam cumasseclis molitur, paralogistica est.
Perplacent quae AngUs proponi posse judicas. Velut de tan-gentibus curvae per magnitudines arcuum dissimilium curvarumdeterminatae. Ni fallor jam alicubi in siBis vel Diariis tale quidpublice proposuisti. Quae etiam cum Iratre egisti, & minima apuncto ad punctum superficiei ducenda, aliaque hujusmodi mul-ta , ex Methodis quas jam didicere non facile derivabunt. Doc-trinam de aequationibus localibus trium coordinatarum, seu dclocis vere solidis , olim aggredi coepi, eorumque intersectionesseu curvas etiam non planas; sed prosequi non vacavit. Opera,pretium faceret qui studium impenderet. Viderisque in eo argu-mento nonnihil laborasse; quae velim ne supprimas.
Paralogismus, quem mihi Keilius imputat, nihil est, &redit ad modum loquendi. Cum scribat inciviliter & indecenter,a me responsum non habebit. De re ipsa agam, hominem noncurabo. Quod supere st, Vale & Fave.
Dabanj ILvuver* 9. Aprilis 171s.
Deditisiimus.
G. G. L E I B N I T I u s.
X x 3 P. S.
171*.'
April.