Band 
Tomus secundus.
Seite
362
JPEG-Download
 

z §2 commercium epistolicum.

171^. voluisset eas quandoque 3 aut 4 lineis absolvere potuisset. Vs-

Nov. detur voluisse Libri molem extendere praeter necefiitatem , nisi for-te majorem inde sibi gloriam, nascituram putaverit. Quae suntalicujus momenti , praecipue vero in prima Libri parte, ea cer-te pleraque jam complexus sum , partim in Schediasmate meo/iBis Lipßenßbus 1713. Mensibus Februario & Martio inserto,partim in posterioribus Capitibus Libelli mei Gallici de praxinautica. Quosdam etiam notavi paralogismos. Modum conside-randi vectem in omnibus suis punctis impulsum a potentiis varian-tibus, quem ego adhibui in meo Libello pro invenienda mediadirectione potentiarum velum, superficiem navis, vel alius corpo-ris superficiem impellentium, Her mannus sibi quoque arrogatin sua Praefatione; sed quo jure nescio. Dicit quidem* me vi-disse manuscriptum suum, quod non nego ; an autem Theore-mata huc facientia inibi reperta suerint, ut innuit, certe asseve-rare non possum. Male itaque agit, quando ad memoriam meamappellat. Quomodo enim quamlibet minutiam attendere potuis-sem , intra biduum vel triduum , quo manuscriptum ejus perlus-trare mihi datum fuit? Profecto non aliter consideravi quam mi-nutiam, id quod jam illum ut magni quid testi mare video , cu-jus se mecum inventorem audire gestit. Nihil utique naturaliusest, nihil magis obvium quam referre potentias agentes in super-ficiem aliquam ad vectem imaginarium , prolongando nempe eo-rum directiones. Dedi hoc in Libello meo sine ulla pompa; ni-hil quippe hic suspicabar jactantia dignum. Habeo vero, ut &hoc addam, quod querar de Hermanni, sive non satis felicimemoria, sive non sufficienti candore. Etenim quando in Ap-pendice pag. 39Z. in fine audacter dicit neminem alium , quodsciat , demonßrcjje aquam , aliwnve liquorem, ea velocitate exvase erumpere quam aqu.e gu tui ce orißcio proxima acquirerepotefl , casu accelerato ex altitudine liquoris supra ori cium ;Lectori persuadere conatur se primum fuisse hujus rei demonstra-torem. Sed imponit Lectori; habuit enim demonstrationem a me,eo tempore, quo ex Italia redierat; & tantum abest, ut ali-quam antea habuerit demonstrationem, ut cum interrogassem,

num

\