Buch 
Christiani Hugenii Zulichemii, dum viveret Zelemii Toparchae, opera varia
Seite
308
JPEG-Download
 

zoS VARIA CIRCA MECHANICAM.

sint ut quadrata celeritatum, ideo requiritur ut quadrata ce-leritatum sint ut vires, id est ut G B ad B K> & consequen-ter ut velocitates sint ut G B ad B S ; quandoquidemquadrata G B & B S sunt ut linear G B, B K per constructio-nem. Probavi ergo ex ordinariis Mechamces principiis, id*quod in observatione mea proposueram.

Superfluum foret alia argumenta D Renaldi examinare,,quibus vult hanc eandem, quam refutavi propositionem, con-firmare j solummodo indicabo originem erroris, qui in iis oc-currit, praesertim nasci ex eo, quod in Articulo 7. Cap. 1.Theoriae suae concludat , vires relativas materia fluida ad'superficies diversimode inclinatas esie inter fi, ut quadrata si-nuum angulorum incidentia; debuisset addere ad superficies a-,quales diversimode inclinatas; cujus vocis aquales paulo ante ineodem Articulo pag. 7. quoque non meminerat; quod si sup-pleatur, tum demonstratio optime congruit cum conclusionecumque veris principiis P: Pardies in Art. u$. Tracta-tus de Viribus moventibus. Pater hic tantum in eodem illoArticulo deceptus fuit, quod ignorarit vel saltem non recor-datus fuerit, resistentias aqua: in corpus esse ut quadrata ve-locitatum ejus corporisj ideo enim p. 225. facit af ad au induplicata ratione b 0 ad m p cum simpliciter facere debuerita j ad a u , ut b 0 ad m p.

Quod attinet ad utilissimum Gubernaculi situm , Dnus R e -naldus se ipsum nullo jure culpat, 8 c dum quae primo deter-minaverat corrigere conatur, male ratiocinatur; in responsio-ne p. 303 , nam tantum determinandum est, in quonam Gu-bernaculi situ aqua id propulsura sit maximä vi, juxta per-pendicularem ad carinam ; unde necessario sequetur maximapuppis velocitas juxta illam perpendicularem. Errat etiam,quum vult, p. 25 Theoriae suae de Manuaria Nautica, legivelocitas loco vis .

Quod superest, observo, totam hanc Theoriam , ut edi-derat , veram fore si resistentiae aquae essent ut velocitatesnavis, sunt autem ut quadrata illarum velocitatum»

¥ INIS»