Buch 
Renati Rapini hortorum libri IV, et cultura hortensis / René Rapin ; hortorum historiam addidit Gabriel Brotier
Seite
42
JPEG-Download
 

4 i Hortorum

Divifa arboribus, vires dabit omnibus aequas ,

Sj Et vacuo poterunt fe rami extendere caelo.

At dum fpem primis oftendit frondibus arbos :

Tu procul hinc pecoris prohibe genus omne petulci,Urentefque malo nova germina dente capellas.

Acer equus colles hinnitu rumpat acuto ,

?0 Liberaque immenfos errent armenta per agros ,

Sed parcant nemori tenero, ramoque recenti.

Pro quo , funt circum , lento de vimine , fepesTexendae, aut fofsa rivus tellure per herbamDucendus, longeque greges poft clauftra tenendi.9j Deinde ubi jam certos paulatim silva per annosCreverit, & terrae radicibus haeferit altis ,

Omnis ramorum ferro tollenda recurvoLuxuries : ne par nondum fub pondere truncusSuccumbat, ramoque animos profundat inani.

100 Ima autem teneras Quercus quas ftirpe recides ,Has fe efferre folo , & magis exultare videbis ,

Ceu plus accipiant, ipsa de caede , vigoris :

Et quae terra humili fe tollere , tempore longo ,Vix potuit, tenues demum manifefta fub auras105 Affurget late ramis frondentibus arbos.

Cum vero validis radicibus ardua caeloExierit, poteritque Notos durare frementes :Veftra fub enodi defcribere carmina trunco ,Difcite , pallores , & iniqui jurgia pagi.x jo Ne tamen aut ferro immiti, rigidave bipenni,Ne lucos violate insignes grandibus umbris ,

Illis numen ineft : funt qui videre fluentes ,Roboris incisi laefo de cortice , guttas