Buch 
Hesiodi opera omnia : latinis versibus expressa atque illustrata / Hesiodus ; a Bernardo Zamagna
Seite
146
JPEG-Download
 

HESIODI

/46*

Nonne manus operi admoveas si luce vel una,j 5 Copia sufficeret lauto tibi dives in annum

Suspenso ad fumum temone, boumque labore .Mulorumque simul posito ? sed enim Iovis iraPerdidit has curas, illum quum fraude PrometheusDecepit quondam. subito actus corda furore

55. in annum etc. Apud Graecos venustissime divites 01

iig hiocvrov EKovTsg dicuntur, et pauperes 01 sig hjjJ^ctv . Hoc au-tem in loco monet poeta, fieri posse , ut quis vel ex unius diei la-bore, vel piscando vel aliter industriam exercendo, lucri tantum re-ferat , quantum sit otioso satis in annum integrum .

58 Perdidit has curas etc. Iupiter hominum generi iratus ob sce-lus Promethei utilissimum laboris hunc amorem ex eorum mente abo-levit , insevitque luxum ceteraque vitia, de quibus inferius, ubi deexpeditione Pandorae.

.. fraude Prometheus etc. Promethei seu fabula seu al-legoria notissima. Samuel autem Bochartus ait, nomen verum Pro-methei fuisse Magog; quia i° ut Iapheti filius Magog, ita IapetiPrometheus; 2° Caucaso Prometheus affixus fuisse fingitur, quod velipse, vel gens Scytharum ab ipso oriunda Caucasum incoluit; 3° di-citur ignem e caelo detulisse, quia, metallis circa illum montem effos-sis , artem metalla igne excoquendi illic aut invenit aut restituit.Confirmat haec ex Aeschylo et ex ipsa nominis magog hebraica si-gnificatione nimirum moug vel magag , quod est liquefieri, contabesce-re etc. Itaque si haec vera sunt, Epimetheus erit Gog, ut recteanimadvertit Clericus; vel si mavis allegorice, erit pars inferior cu-piditatum , id est, vis animi humani inconsulta et praeceps, quaenon obsequitur aliquando parti superiori meliorique mentis et ratio-nis sub Promethei nomine designatae.