i% Hesperi et Phospori
cüm in ea Solis a Venere distantia S D quae quatuor miile diametros globi VenerisI L saltem tequat - fungatur vice plani ad Axem illuminationis A D orthogonaliterincidentis. Continuato igitur plano I D L usque ad serrae orbitam exempli gra-tia in n erit linea D L n Axis visionis hemifphaarii Y L X D quam exercet spe-ctator in n situs , & per quam Venerem videt dicotomam; cum videat ex hemisphae-rio illuminato 1 D I X partem tantum dimidiam D L X, & partem dimidiamD L Y ex hemisphaerio obscuro L D I Y,
In systemate autem Tychonico eadem figura pariter adhibetur ad phases Venerissimiliter demonstrandas. Sed loco circuli E F G H centro S deducti, ducendus estalius circulus aequalis ex centro n radio n S, similiter dividendus in gradus 360.ut per eosdem Sol annuum cursum metiatur fecum deserens tamquam epicyclumorbitam Veneris A B C D in gradus 360. pariter divisam. Tum vero eadem ra-tio illuminationis & phasium etiam in hoc systemate demonstratur. Sed adhibendaest figura multo amplior quam in procedenti; cum in punctis F & H , ad quos So-lis orbita extenditur fi terro stabilis centrum figatur in S, extendere hinc inde de-beamus epicyclum sive orbitam Veneris spatio D S oqualem. Cüm igitur trifariamdiviso D S in figura systematis superioris adderetur tantummodo triens H D; in fi-gura secundi systematis quatuor similia spatia adjicere oportet : itaut tota latitudofiguro primi systematis ex F in H obtineat partes octo, quarum quatuordecim re-quirit figura systematis fecundi.
Hic igitur compendii causa lubentiüs utemur breviori figura prioris systematis :licet intelligendum sit easdem phases etiam fecundo convenire, parique facilitate ex-plicari , si figura hoc* compendiosior augeatur additamentis antea indicatis. Quod pro-monendum este duxi, ne phasium istarum conspectum uni potius systemati quamalteri favere quis opinetur.
Quod indiget pro coteris expositione est macularum schema, in superficie globiVeneris suos circulos ita describentium, ut earumdem semita, Axis rotationis, at-que hujus inclinatio ad Eclipticam, directio ad certam Caeli plagam deprehendipossit ex observatis. Id autem consequimur non secus ac superiora ab Astronomisjam explicata, perinde applicando eamdem methodum figuris utriusque systematis;sed compendiosiori typo dum utimur illo priori clarius processuram credimus expo-sitionem: quam unusquisque intelligit in amplificata figura etiam secundo systematiperinde convenire.
Consideremus itaque globum Veneris in D collocatum, Terra; globo versantein n , quo supponimus pertingere planum I D L productum orthogonale Axiilluminationis Solaris S D. Bistecta sive dicotoma debet apparere Venus, non secusac Luna in quadraturis, oculo posito in n . Si globus Veneris circa Axem suumversatilis Axem hunc suae rotationis obtineret perpendicularem plano Ecliptica; 5 spe-ctatores in n positi omnes globi maculas unica Veneris rotatione peracta intuerentur.Esset enim /Equator Veneris circulus (nempe maximus illi inter utrumque Polum exaequo jacens) in Ecliptica; plano positus L X I Y M L: cujus ad situm L X suc-cessiva rotationis promotio cüm deferat quadrantes E Y, Y I, I X; adspectui So-lis &c nostro iidem ordinate paterent. Integra igitur globi descriptio a nobis ita con-stitutis absolvi posset unica globi rotatione absoluta : in qua macularum progrestusper lineas rectas Ecliptica; parallelas signanda foret: qualis appareret nobis in eodemEcliptica; plano ex puncto n circulos illos intuentibus. E’ contra si Axis rotationumVeneris versaretur in plano Ecliptica; essetque ipsa linea Y D X recta in Solem Stendens, quam diximus esse Axem illuminationis; tunc unica Planetae rotatio dimi-diam tantummodo globi partem nobis exhiberet spectabilem, quae scilicet continetur
he-