Nova Phaenomena. 19
manis 94. qui dant uncias 112.8. componebatur cum oculari perspicillo decem un-ciarum. En igitur causam,cur simillimum sensum in oculo excitarent macula Ve-neris in ea distantia conspectas per Telescopia palmorum 90. vel centum, adhibitoperspicillo unciarum decem, ac excitent Lunares illae quas dicimus Maria in medio-cri Lunas elongatione a Terra conspectas nudis oculis, acie visus communi pollen-tibus . Quin etiam bisiectas Veneris species, qualis erat initio Februarii, & Junii,licet paulo elongatior a nobis tunc esset quam Kalendis Martii, nempe Terras semi-diametris fex millibus circiter, apparere tamen debuit per Telesoopium memoratumsimillima Lunae nudis oculis observatas; cum Lunae mediocris distantia semid. Terrae58. centies ac duodecies iterata det summam semid. 6496. qualis erat Veneris tuncinspectae. Per Telelcopium vero palmorum 94. sive unciarum 1120. munitum vi-tro oculari decem unciarum augebatur angulus visionis centies ac duodecies, quan-tum auctus esset nudis oculis inspicienti, si Venus perlata tunc fuisset ex ea, quamobtinebat distantia ad illam,in qua Luna a nobis conspecta versabatur.
Quod paulo ante subdideram de Lunas observandis maculis per nudos oculoscommuni visus acie pollentibus, id respicit Problema vetus a Plutarcho promotumin laudato opusculo de facie in orbe Luna . Cum vero id non leviter conferat adhistoriam experimenti circa Veneris maculas a nobis habiti fideliter enunciandam ,necnon ad dirigenda aliorum tentamina qui velint imposterum observare, & cumnostra Celidographia specimen macularum conferre; liceat nobis ex Plutarcho paucahasc mutuari, quas subdimus.
Sub initium opusouli memorati quidam Philosophus a Plutarcho productus obser-vat, Lunares illas maculas ampliores, quas Maria appellantur Lc speciem quandam vul-go prasbent, vel excitant oris & oculorum ad instar humana faciei in Lunas Disoodelineatas, non esse conspicuas hebetibus oculis, quibus Luna; globus apparet, noninterruptus hujusmodi varietate colorum. Requirit insuper causim talis imperfectasvisionis: cur hebetes £ 3 * imbecilles oculis nullam differentiam forma in Luna 'videant ,sed levis £3° plenus iis ejus orbis refulgeat: qui vero acute vident magis subtiliter di-scernant faciei formas , £ 3 ° discrimen liquidius notent. In progressu autem ejusdemopulculi macularum ita distincte visarum ab iis qui acie oculorum pollent mensu-ram definit ad semidigitum ; divisa scilicet in digitos duodecim Lunas diametro.Hasc vero mirifice comprobant, neque ab iis, qui subtiliter & acute a Plutarchodicebantur videre definite discerni Lunas maculas illas majores, tum a Philosophisab eo productis, tum a nostris Astronomis donatas nomine Marium j cum Tele-soopia nobis ostendant, plures ex illis maculis, sou Maribus esse majores non tan-tum scmidigito Lunaris diametri, sed etiam triente totius diametri. Quare si perTelelcopium centies amplificans angulum visionis maculae Veneris spectandas suntad eam ferme speciem, qua nudis oculis visuntur in Luna; non erit expectandumut omnibus oculis perinde appareant evidentes; cum in mensura definienda Luna-rium hujusmodi macularum oculi, qui putabantur acutiores ac prasstantiores , tantammensurae varietatem admiserint. Id monuisse in antecessum non pigeat, ut in osten-sione macularum Veneris cautela adhibeatur seligendi spectatores, qui acie oculorumtanta saltem polleant, quanta possit sufficere ad Lunx maculas majores,quae appel-lantur Mana , citra auxilium Telesoopii fatis distinguendas.
Hinc etiam inferemus causam, cur sensus macularum in globo Veneris conspecta-rum fuerit multo evidentior Februario ac Martio, quam circa Idus Junii, Sc multolanguidior ac dilutior earumdem color evaderet Junio ad finem vergente. Nam exIdibus Junii ad Kalendas Julias Veneris distantia a Terra reddebatur ferme duplomajor ejus distantix, quam obtinebat Idibus Februarii. Quemadmodum igitur Lu-
C 1 nares