44 Hesperi et Phosphori
dia vero «f* Z jacet in plano -/Equatoris Planetae Veneris: Sc dicentur paralleli latitu-dinis . Satis fuerit per trigesimum quemque gradum hasee lineas ducere, ne pariantoculis confusionem si multiplicetur illarum numerus.
Hac in mappa quadrilatera ubi ^ Z est globi Veneris -/Equator, Zona ^ZY test Torrida* pars Borealis. Z o QJorridae pars Australis. Temperata BorealisesttYXN: Temperata Australis est a P. Frigida seu circumpolaris Boreaest N X T R: Sc circumpolaris Austrina, seu Frigida ad Polum Australem estPßVS.
VII. Maria septem praecipua per nos observata in hoc Planeta convestiunt zo-nam ejus globi mediam f YoQ, quam vocare postumus Torridam : quae ita distin-ximus ex sinuosis eorumdem processibus, i. 2. 3. 4. 5. 6. 7. adBorealem plagam ex-currentibus, necnon ex oppositis ad Australe Planetae hemisphaerium expansis 8. 9.10.11. 12.13. 14. interpositis quatuor fretis {i ta enim indicabimus spatia angustio-ra cd, es, ik , 1 m, in quibus cohaerent invicem, & communicant eaedem macu-\x , quas dicimus Maria ex Lunarium similitudine ): propriis nominibus donaturi tumMaria , tum freta , tum fretorum limites Boreaies 0. p. q. r. & Australesquos appellabimus Promontoria , quandoquidem ex Geographicis terminis placuit hasdenominationes mutuari.
Mare primum notatum litera A definitum est perimetro ferme ad ellipsim acce-dente *£* 1 a 8. Initium suae longitudinis, ut ita dicam,Geographicae obtinet in pun-cto 4 * communi sectione Meridiani, electi a nobis primarii hoc in Planeta R S,ejusque globi -/Equatoris Z. Pertingit vero ad gradum longitudinis ejusdem 60,in a definitum per alium Meridianum seu circulum longitudinis d> K: limitem Bo-reum 1. extendit ad 30. gradus supra -/Equatorem, nempe ad parallelum v Y circi-ter; Australem vero limitem 8. majori extensione demittit ad gradus 45. medio cir-citer spatio inter -Equatorem & Polum.
Mare secundum B definitur ambitu circumseripto notis b 2. c. 9. quarum prima ^in Equatore sita initium longitudinis refert ad gradum 70. numeratum a puncto ❖£*primarii Meridiani in eodem Equatore ss-» Z : secunda notata 2. sinum Boreum ejus-dem Maris demonstrat in gradu longitudinis 100. Sc latitudinis Borealis 25. Quar-ta nota 9. definit terminum sinus Australis ejusdem Maris in circulo longitudinis Bnempe gr. 90. ex primario Meridiano RH>8,cum latitudine Australi designata perparallelum gr. 40. Tertia vero nota c limes est alter extrema longitudinis, per quemlimitem Mare B cum freto proximo c 0 d s continuatur. Limes iste nullo est indi-cio luminis, aut urnbr^ in Planeta observabilis: sed i nobis arbitraria partitione con-stituitur , ductis duabus lineis parallelis ad circulos longitudinum circa gradum circiterdecimum anteriorem ac posteriorem promontorio Boreo hujus freti o litera insignitoin circulo longitudinis 120. quod etiam praestamus in tribus aliis fretis ef, ik, lm,eorumdem longitudines statuendo ad decimum circiter gradum citra Sc ultra longitu-dinem summi Promontorii Borei in singulis adnotati ubi angustius est fretum perliteras p,q,r.
Non secus observandum duximus in partitione Marium, Sc Fretorum quae sub-sequuntur, nempe Marium C, D, E, F, G. Nam tria Maria B C D ita suntcontinuata, ut Mare unum possint appellari separatum tantummodo a praecedenti Aper intervallum b a nulla umbra infectum; Sc per intervallum pariter h,g perindeclarum similiter divisum a tribus siibsequentibus Maribus Sc invicem communicanti-bus E F G, quae hac de cause unicum Mare haberi posient.
Verum cum Mare A unico processu Boreo sit praeditum in 1. Sc unico Australiin 8. subsequentis vero maculae seu Maris B CD triplex sit processus vel sinus ele-vatus ad Boream 2. 3. 4. Sc triplex productus ad Austrum 9. 10. 11. ut singulae
par-