20 MrsrEAII Cos Mx OGANATH TCI
nullius rei Idæam pro conſtituendo mundo ſuſcipere potuerlt,quàm ſuæ ipſius eſſentiæ: quæ bifariam, quàm præſtans atque di-uina ſit, conſiderari poteſt, primò in ſe, quatenus eſt vna in eſſen-tia, trina in perſonis, deinde collatione facta cum creaturis.
Hanc imaginem, hanc Idæam mundo imprimere voluit, vt ĩsfieret optimus atqʒ pulcherrimus, vtque is eam ſuſcipere poſſet,Quantum condidit, quantitatesque Sapientiſsimus conditor exco-gitauit, quarum omnis, vt ita dicam, eſſentia in hæc duo diſcriminacaderet, Rectum& Curuum, ex quibus Curuum nobis duobusillis modò dictis modis Deum repræſentaret, Neque enim exiſti-mandum eſt, temerò extitiſſe tam apta præfigurando Deo diſcri-mina, vt Deus non de his ipſis cogitauerit, ſed quantum corpuspropter alias cauſas, alioque conſilio condiderit: atque poſtea Re-cti& Curuĩ comparatio,& hæc cum Deo ſimilitudo, ſuapte ſponte,quaſi fortuitò extiterit.
Quin potiùs veriſimile eſt, initiò omnium certo conſilio Cur-num& Rectum Deo electa, ad adumbrandam in mundo diuini-tatem Conditoris: atque vt hæc exiſterent, quantitates fuiſſe, atqʒvt quantitas haberetur, conditum eſſe primòè omnium Cor-
us.5 Videamus modò, ecquomodo Creator optimus has quan-titates in mundi fabrica adhibuerit:& quid vexiſimile ſit noſtrisratiocinationibus à Conditore factum eſſe: vt illud poſtea, cum inAntiquis, tum in nouis hypotheſibus quæramus, eique palmamtribuamus, penes quem illud reperietur. a
Mundum ĩgitur totum figurà claudi ſphæricd, abundè ſatisdiſputauit Ariſtoteles, ductis inter cætera ex nobilitate ſphæricæſuperficieiargumentis: quibus etiamnum vltima Copernici fixa-rum ſphæra quamuis motu carens, eandem ſiguram tuetur, reci-pitque Solem tanquam centrum in intimum finum. Orbes veròcæteros rotundos eſſe circularis ſtellarum motus arguit. Curuumigitur ad mundi ornatum adhibitum eſſe, vlteriore probationenon eget. Cum autem tria quantitatum genera videamus in mun-do figuram, numerum& amplitudinem corporum: Curuumquidem adhuc in ſola figura reperimus. Neque enim amplitudinisvlla ratio ex eo eſt, quod inſeriptum ſimili( ſphæra ſphæræ, en
circulo