n L. D UTENS
que earum principia assecutus , haec emendavit , illa perfecit ineque potest quis ejus opera nosse, quin ultro, libenterquefateatur, ab eo , in tanta disciplinarum varietate, in quibusexcelluit , Philosophos omnes superatos , quicumque postscientiarum instaurationem prodiere. Nemo autem satis do-lere poterat, quòd tanti viri commentationes simul congestae,6c sub uno veluti conspectu nondum positae fuissent. Haecenim erat ratio, qua illae utiliores, atque aptiores ad omneserudiendos essent ; ac mirum erat, a nemine hactenus eamcuram fuisse susceptam. Ipse omnium primus viderat quan-tum incommodum inde profecturum esset, si sua scripta di-spersa circumferrentur ; atque huic malo remedium afferre,at serò nimium, cogitavit. In Epistola quadam, quam duo-bus ante obitum suum annis dedit ad Remondum de Montmort( b ) testabatur, se maximè optare, ut ab aliquo negotiumsusciperetur suorum operum in unum colligendorum , quae inliterariis multis Europae Diariis dispersa erant , aut scriptisinserta eruditorum hominum , cum quibus ei studiorum, li-terarumque commercium intercedebat ; atque si quis extitif-set , qui laborem hunc non refugeret, ipsemet pollicebatur ,se indicaturum ea loca , ex quibus depromi potuissent. Sedurgentibus gravioris momenti rebus, consilium in aliud tem-pus differre coactus fuit ; dein morte praereptus, quae cogita-rat, neutiquam efficere potuit. Quod ipse infectum reliquit,id Joannes Georgius Eccardus diu tanti viri amicus 6c Colle-ga facere instituit, sed longa inopinatorum eventuum (c) se-ries privavit literariam rempublicam iis fructibus, quos ex-Editoris adeo sapientis laboribus percepisset. Idem consilium
postea
rum rerum, quas sublimiores habent Geo-metria, ac subtilior Metaphysica , adjun-xit illa studiorum genera, qu e maximointervallo ab iis artibus dillident , putaJurisprudentiam , Historiam , investigatio-nes antiquitatis, atque originis populorum ,linguarutnque. Ad hxc in Latina pocli ex-
celluit, & Gallicos etiam versiculos noninficetè scripsit.
(b) Anno 1714.
( c ) Hanovera discedit anno 17:4 , Ca-tholice Religioni nomen dedit, ac prat-seclus est Bibliothecx Episcopi Wurtzburgicum annuo mille Jcutorum stipendio.