V
PRAEFATIO GENERALIS.
rant, qui vitam litorariam ( k ) Auctoris nostri scriptis man-darunt > atque indicem ejus operum ( 1 ) composuere. Hicequidem gratias maximas referre debeo humanitati incredi-bili , qua eruditissimus Bruckems ( Auctor jure , meritoque abomnibus maximi habitus, egregii libri, qui inscribitur Hijlo-ria Critica Philosophuc , y. voi. in 4 0 . ) respondere dignatus cu-rae meae, qua ipsum consului, me consiliis adjuvans, cogni-tionibusque omnibus, quibus egebam , idque mihi concedens,ut hujus Editionis initio vitam Leibnitii collocarem, 6c com-pendia ejus Philosophiae, qualia extant in volumine y°. operis,quod modo nominavi ( m ). Haec Auctoris nostri Vita , utmihi quidem videtur, longè majori judicio, ac diligentiascripta est , quam caeterae omnes, quae hactenus prodierunt :placuitque summo viro praeterea mihi copiam facere addita-mentorum quorumdam, quibus hujus Philosophiae historia adhanc usque diem produci potest. Officio deessem si urbani-tatem eximiam silentio praeterirem , qua praestantissimus Mu-ratorim ad me humanissime misit plures Leibnitii epistolas ,quas in scriniis reperii patrui fui celeberrimi illius AnnaliumItalicorum scriptoris. Neque item fatis unquam gratiarumhabere possem benignitati, qua vir clarissimus Berta mihiadesse voluit, in assiduis inquisitionibus , quibus perlustrandamihi fuit insignis , 6c copiosa Universitatis Taurinensis Biblio-theca , cui ille tanta cum judicii ac sapientiae laude praeest.
a 3 rostea-
( k ) Liter* ad Hermannum infert* inCommentariis Regi* Scientiarum Acade-mi* Berolinensis, ann. 1757 : Plures epi-stola inter posthuma Bojstteti opera edit* ,de Ecclesiarum reconciliatione : Dissertatiohabita in primo confessi Regi* Academi*Berolinensis : Plures ad Hojfmannum Epi-stol* : Quinquaginta ad Magiiabecchiumepistol* : Mantilia Hexados epistolarumLeibnitii ad Spizclitim , in Misceliam Histor.Philofoph. Bruckeri : Aliaque plura opus-cula inter anecdota Boineburgica & c.
(1) Amnium absolutiffimus {atalogus
Operum Leibnitii ille est, qui reperitur inLatina Theodice* versione , qux Franco-furti, ac Lipsix prodiit anno 17;-. Namcontinet ejus opera omnia ab Equite deJaucotirt , & Ludovico indicata.
( m ) Satis monere nequeo Lectores, uthxc Leibnitian* Philosophi* excerpta pe-nitus condiscant, ac teneant. Scripta enimsunt summo illo judicio, atque accuratio-ne , quibus adeo commendantur, ac prx-stant opera omnia insignis Bruckeri , cujusmeritis nunquam pares laudes in Lir-erariaRepublica rependi poterunt,