Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
VII
JPEG-Download
 

I

PRtEF ATI O^GE NER ALIS. VIIej usque pietas , qua inviato labore conatus est reconciliarediisidentes Ecclesiae partes, an vero judicium, atque immen-sa eruditio , qua illius hac de re scripta redundant. Tkeodi -ceam ad Theologiam retuli, propterea quòd , etsi plura ineo opere persequitur, quae ad Metaphysicam pertinent, vi-detur tamen in universum adnumeranda potius in illa classe ,in qua ipsam ego collocavi.

Primum omnium, quae de hoc libro praefari mihi opus est,confutanda occurrit ea sententia , quae leviter admodum vul-go expenditur, St facile nimium admittitur , Leibnitium inquadam ad Pfaffium epistola, confessum fuisse, se in Theodi-cea sua serio loqui minimè voluisse (n) , dum Baylii princi-pia oppugnaret de physici, ac moralis mali origine , de bo-nitate Dei, atque hominis libertate. En quae huic opinionifovendae causam dederunt. Anno 1720 Pfaffius TheologiaeProfessor in Academia Tubingensi, quum Dissertationes ali-quot ederet contra Baylium , asseruit, Leibnitium idem cumBaylio sentire, etsi in Theodicea sua illum impetere videretur ;ac Leibnitium ipsum sibi in literis quibusdam confessum else,sententiam suam aptiorem esse fulciendae, quàm evertendaeBaylii opinioni. Verum quum Pfaffius has literas non afferret,in dubium revocari coeptae sunt ; donec ab amico certior reifactus, ipsa literarum Leibnitii verba protulit, quae amicusille inserenda curavit in Actis Eruditorum Lipsiae. En igiturea , quae Pfaffius ( o ) ad amicum scribit de Leibnitiana Theo-dicea.

» Quod vero literas illas Leibnitianas , de quibus scribis ,» attinet, eas hanc ob causam publici nondum feci juris, quod» Philosophis illis subtilissimis, qui novum illud philosophan-» di genus sectantur , in lite illa sua, cui impliciti sunt, nolo» esse gravis ; meque , qui ohm ante motas has controversias» Dissertationes Anti-Baylianas scripturus eram , pugnae isti,

» St

( n ) P/«j 0 M Vijsertationes Anti - Bayliana. ( o ) Ati. Erudit. Li^f. Mens. Mart. An,

Tubingx 1710. 4 9 . Differt, z. pag. 9. 1718. p. 127 , & se<j.