Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
XVII
JPEG-Download
 

PRAEFATIO GENERALIS. XVII

Scheidio /. C. Serenissimae Familiae Guelficae a scribenda Hifloria.Tom. L pro bono publico. Hanoverae , sumptibus Orphanotrophaei'Morigenfis. Excudebat Hernicus Emesus Chrisophorus SchlutermMDCCL.

Totius operis formam Leibnitius excogitaverat, 6c facemEccardo praetulerat in delectu habendo Opusculorum , ex qui-bus constata cui operi extremam manum Gmberus, ÓC Schei-dius admovere.

Aliud opus adhuc est, de quo fusius me proloqui nihil re-fert , quum praefationem illius suo loco collocaverim ; nempeHifloria arcana Alexandri VE Papae in 4 0 . in qua nihil habetLeibnitius , nisi quod eam cum praefatione ediderit.

Nonnihil dicendum fuperest de aliquot Operibus manufcrip-tis Auctoris nostri, quae Bibliothecae Hanoverensi cesserunt, 'quorum edendorum copia clarissimo Rafpio illius BibliothecaePraefecti vices gerenti facta est. Prodiit hoc ipso anno volu-men in 4 0 . Amstelodami, quod inscribitur Oeuvres Philofophi-ques de Leibniz 6tc. Animadversiones praecipue continet in opusLockii de humano intellectu. Pollicetur Editor alterum volu-men Mathematicorum operum Leibnitii hactenus ineditorum.

Certior de Rafpii consilio factus sum, quo tempore collec-tionem meam vixdum absolveram ; 6c quum id, quod sibi illeproposuit , alienum sit ab instituto meo, idcirco ab Editionehac non destiti, quam nunc exhibeo, ubi omnia Leibnitii ope -ra continentur , quae tantam ei , quanta nunc floret , famam pepe-rerunt. Postuma opera à Rafpio edita Leibnitiani nominis ce-lebritati respondent : conferent praeterea plurimum ad lucemafferendam multis Philosophiae Leibnitianae partibus; 6c quumtypis excusa sint eadem forma > qua horum Collectaneorumvolumina, tamquam continuatio quaedam censeri poterunt,6t conficere una cum Commercio Philosophico Leibnitii , & Ber-noullii Leibnitianam Bibliothecam , quae per se Encyclopae-diam quamdam constituet, 6c maximam partem cognitionumnostrarum in doctrinis sublimioribus complectetur.

Credo, non posse me aptius instituti sermonis finem face-Leibnitii Oper. Tom. I, c re,