Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
LVI
JPEG-Download
 

Lvi JÀC. BRUCHE RI,

quatenus lenirent, 6t quid in eo amiserint literae, quantisqudper eum accelsionibus audae fuerint, accurate docerent. Fe-cerunt id, fatis erepto Leibnitio , plerique, qui commentariosde rebus literariis, tum edidere • laudabili exemplo praeeunte,quae nostri patria fuit Lipsia , in quo bonarum mentium opti-marumque scientiarum emporio, post Nova literaria , singu-lis hebdomadibus vulgari solita prestantissimi ABorum erudito-rum colledores Leibnitianam memoriam , condito ex moreelogio immortalitati consecrarunt. Qui cum scire res magniviri potuerint, quocum familiariter vixerunt, 6c prolixe quo-que eas exponendi occasionem habuerint, nobis ante omnesduces eligendi sunt, ut, quis in orbis lucrati theatro fueritLeibnitius intelligi postit. Quamvis enim prolixiora dare 6c exinstituto summi mathematici 6c philosophi historiam conscri-bere Ibsceperint VV. CG- Sebasti anus Kortholtus , Jo. GeorgiusEckardus 6c Daniel Eberhardus Baringius , nihil tamen hade-nus eorum lucem vidit. Secuti sunt ada eruditorum scrip-tores ephemeridum literariarum alii, certatim in id conni-tentes , ut defundi memoriae justa solverent & nominis ejusgloriae calamos suos dicarent. In quo tamen pietatis 6c hu-manitatis officio nemo superaste censeri potest , elegantislimaeicruditionis virum Bernardum FonteneUium. Cum enim diu aca-demiae scientiarum , quae regiis auspiciis Parisiis floret, mem-brum fuisset Leibnitius , atque ex more laudatiisimo ejus adlares meliores translati vita, merita , laudes in consolili aca-demiae essent enarrandae, instructus notitia de tanto viro abEccardo Leibnitii familiari vir facundiffimus , elegantiffimumherois incomparabilis elogium anno piolo ccxvn , Id. Nov.xecitavit. Quod cum plausu omnium exceptum Hisori* iliu-siris societatis a se conditae inseruisset Fontenellius , nostris quo-que hominibus vernacula legendum traditum 6c TheodiceaLeibnitiana cum observationibus nonnullis adjedum est. Cu-jus editio cum recuderetur, adjedae sunt annotationes tum abcardo , tum ab anonymo, quem Baringium este, verisimilli-

mum