Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
LIX
JPEG-Download
 

L E I B N I T11 VITA. lix

gendique auctores , quos cum difficiles nimis tenero adoles-centi praeceptores dissuasissent, pervicit tamen ignea vis animiejus ; ut utrumque totum fiere devoraret: tanta memoriae fide-litate , ut ad senium vergens, poetarum principem totum sereatque integrum ex memoria recitare pollet. Ita vero formataest portantissima viri summi quam in humanitatis studiis post-ea ostendit, peritia , qua elegantissimi suae aetatis calamis &prosa 6c ligata oratione inferiorem se non esse apud omnes de-monstravit. Sed Sc. rhetores, poetas, historicos, philosophos,6c quicquid bonorum scriptorum ei suggerebat paterna supel-lex tanta diligentia 6c judicandi solertia legit adolescens prae-maturae indolis , ut egregia r»? ìym-xAm as notitia ei suc-cresceret , 6c ante dies virilibus studiis esset aptus. Sane eotempore collegisse divini ingenii virum eas elegantioris litera-turas, maximè antiquae, opes , quibus vel ut gemmis ejus scrip-ta interstinguuntur, ex scriptis ejus in juvenili aetate editis estmanifestissimum. Ita cùm ante aetatem animi vis robur exi-mium acquisivisset, altius ingressus stadium ad academicorumstudiorum cursum animum applicuit, & quindecim annos na-tus anno cIoIdclxi, albo academiae patriae nomen dedit.Quo facto dici non potest, quantum animorum succreveritadolescenti ignea animi virtute exsuperanti ad prosequendumgnaviter eum cursum , quem intenderat. Igitur lectioni, audi-tioni , meditationi totus immersus, non uni literarum generiinhaesit, sed quoscunque scriptores fors obtulisset, supra ae-tatis vires judicio instructus ita legit, ut severe examinaret, 6cin horrea memoriae longe fidissimae referret, quicquid erudi-tioni futurae posset esse utilissimum. Ita theologorum , jurisperitorum , medicorum , philosophorum, auctorumque alio-rum , quos eruditionis lumen commendabat, libros nocturnadiurnaque manu versando inexspectatos inde fructus retulit.Quòd si difficiliora occurrissent, ad praeceptorum oracula ac-currens auxilium implorabat, quod tamen ex proprio fundo,3ciem animi in partes vocando , omnium optime hauriebat.Erat inter eos, a quorum ore pendebat omnium sine dubio

h 2 * erudi-