Buch 
1 (1768) Theologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
LXII
JPEG-Download
 

1 X 11

JAC. BRUCKERI,

hisque Pythagoream philosophiam jungere tentabat ( 17). Hocenim duce usus Leibrùtius , facile in illa penetralia pervenit,divini ingenii felicitate adjutus, quae clausa mansere praecep-tori. Cujus exemplum esle potei! arithmetica tetractyos ,quam instituerat W eigelius , quam sibi de arithmetices dyaticaearcano cogitandi occasionem suppeditavisse, non negat Leib-nitius. Et huic quoque praeceptori ejus tribuendum videtur ,quod eo tempore ad syncretismum inter veteres 6c recentio-res philosophos , a quo abhorrebat Thomajius inclinaverit.'Weigelium enim inter Aristotelem 6t novatores pacisci voluisse,ipse nos docet Lcibnitius (18): qui quanti hunc philosophumfecerit, loco quodam ( 19 ) satis testatum fecit. Non veroapud Ienenses virorum doctorum praecepta audivisse conten-tus , ipse quaerere veritatem, 6c novam viam tentare suscepit,nomenque ideò dedit quaerentium collegio, quod sodalitiumde novis veritatibus inquirendis maximè tum erat sollicitum.His studiis auctus & politus in patriam rediit, 6c pristina ora-cula consuluit, acceptaque prima , quam vocant, laurea, tan-tum abest, ut philosophiae studium seposuerit, ut duce Tho~masio veterum Graecorum, maximè Platonis 6c Aristotelis com-mentarios sedulo evolveret, Scholasticorum cum iis cogitataconferret , 6c recentiorum inventa cum illis componeret,maximè autem Cartesiana placita examinaret , profundisquemeditationibus ita se immergeret, ut, quod ad Burnetum no-bilem Scotum scribit ( 20), quindecim annorum adolescens,totos dies in sylva oberraret, 6c disceptationem inter Arijto -telem &. Democritum institueret ; saepius autem, novis lumini-bus exortis veterem sententiam exueret. Ut autem vires quo-que publico specimine periclitaretur, praeside Jacobo Thomaftode Principio individui in arenam philosophicam descendit.

Quod

(17) Edidit ejus rei specimen in Tr. Ver-naculo : in Descriptione arithmetica philo-sophi- moralis secundum numeros Pytha-gor.e ejustjue tetractyn. (jui lena: 1674. 8.prodiit.

18) In Ep. Nizolio pmnisla.

19) Apud Stolllum Hist. Lit. P. III. C. 4.§. 17. p. 674.

(10; Vid. Tqra.YI. P.L.