LXVI
JAC. BRUCKERI,
Commen-datusBoinebur-gio Leib-niuui.
TraditusL tihnumt
imperscrutabilium plena. Quam cum directori exhibuisset,facilè obtinuit, ut dicto certo stipendio societati isti a secre-tioribus chartis esse, & librorum arcanorum compendia de-scribere juberetur. Id quod ingenio Leibnitiano , insignitLyxpma. praedito non potuit non evenire utilissimum ; cum eabrevi teneret omnia, quae magnis sumtibus istud sodalitiumcongesserat.
§. VI. Non neglexit tamen, his intentus, virorum docto-rum consuetudinem Leibnitius , undequaque alimenta quaerensdoctrinae, quam alebat, indies crescentis. Maxime Justo Ja-cobo Leibnitio , ecclesiastae Norimbergensi innotuit , viro ele-ganter docto, nostrum autem sola nominis cognatione attin-genti (23). Is illustri Boineburgio > viro summo, 6c praeterprudentiam aulicam insigni eruditione conspicuo, qui tumNorimbergam diverterat, Leibnitium commendavit, cum 6cheroem illum magnis favere ingeniis nosset , 6c Leibnitiumea scientiarum orneis generis notitia pollere intellexisset, quaeillustris viri curiositati abundè posset satisfacere. Vix autemconvenerat eum Leibnitius , cum ingenii magnitudinem 6c ju-dicandi soleniim vastae omnium ferè scientiarum peritiae jun-ctam admiratus Boineburgius , de benevolentia sua eum jube-ret esse certissimum , sponderetque, in eo versaturum curamsuam, ut serenissimo, cui serviebat, electori Moguntino eumtradat, & ad aulae ministerium aditum paret. Cui scopo ob-tinendo praeclaras de jurisprudentiae 6c historiarum pomoeriisdilatandis cogitationes augere , prolixe, hisque se ornamentiseum commendare jussit. Paruit optimo consilio Leibnitius , 6cut Moguntiae propior esset, Francofurtum abiit, fortunae suaefabrum ita acturus, ut, quae cupiebat, honestissimis nomini-bus consequi posset. Quod eo facilius facere licebat , cumabunde haberet, quibus omni ministerii generi sufficeret, 6cconsilia literaria concepisset , ingentem utilitatem pollicentia.
Z. VII. Intellexerat illustris Boinebu gius , quantum emolu-menti
( ,3 ) Edidit is Memorabilia BibL Norimb,